10.1:66 LEGES ACADEMIAE GENEVENSIS. PROMULGATIO LEGUM ACADEMIAE GENEvENSIS. Anno Domini M. D. LIX. Nonis Iunii quum Genevae maxima honestissimorum civium multitudo in summum templum convenisset, ubi aderant scholastici plus minus sexcenti, et quatuor Senatus praesides, quos Syndicos vocant, suis sedibus comedissent, circumstantibus clarissimis aliquot Senatoribus, itemque ministris verbi, publicaeque et privatae scholae doctoribus, visus est is dies iucundis simus omnibus piis ac doctis illuxisse, Etsi enim antea Genevensem rempublicam plurimis maximisque ornamentis Deus O. M. affecerat, tamen quum ad eum usque diem coacta fuisset civitas Genevensis, maximis cum incommodis ac difficultatibus, ab iis urbibus et gentibus petere suae iuventuti bonorum artium ac disciplinarum cognitionem, quibus ipsa, quod longe maximum est, id est sincerae religionis scientiam, de suo quodammodo largiebatur: visa est Dei bonitas ac misericordia eo die concedere ivuic civitati, quod paucissimis antea contigit, ut una eademque urbs et pietatis et eruditionis parens haberi posset. Sed et huius singularis beneficii magnitudinem articulus ipse temporis inultum augebat, in quem ista consilia inciderunt. Neque enim quisquam ignorare potest quantis tempestatibus abhinc annos aliquot iactata fuerit haec civitas, quorundam nefariorum civium coniuratione, quo primum tempore de his rebus [pag. 2] constituendis coepit cogitare. Iam vero quum communi omnium rumore feratur, quod maxime quoque probabile est, pace inter potentissimos Europae monarchas facta, Satanam vix quieturum donec omnibus viribus eam urbem adoriatur, a qua una praecipue se suosque peti magna cum regni sui labefactatione quotidie sentiat: admirabilis certe constantiae ac fortitudinis fuit, haec consilia non modo non abiicere, sed etiam persequi, quo tempore civitati per se non ita magnae et omni paene mortalium praesidio destitutae, de quibusvis rebus potius quam de iis studiis cogitandum videbatur, quae nihil aeque ac pacem et quietem requirunt Verum ut nonnulli inveniantur qui ho-