9:659 659 RESPONSIO 660 n. IUDAEUS. Quaere: Quum scriptum sit in Matthaeo; Non veni ut detraherem, ete. et in lege Mosis habetur: Die autem octavo circumcidet carnem praeputii sui, item: Omne praeceptum quod praecipio tibi hodie, observabitis et facietis: non addes nec minues ex eo: Quod si ita est, constat quod legem Mosis dissolverit CALVINUS. Quaere vicissim, quum lex Mosis vetet quidquam operis fieri die septimo, quomodo eodem die iubeat masculos infantes circumcidi? Item quomodo Moses diem unum e septem Deo sanctificari iubeat, Isaias autem (66, 23) sub Christi regno promittat continua sabbatha, et continuas neomenias, nisi quod in circumcisione ostendit Deus opera sua eximi a communi lege: Isaias vero aliquid excellentius promittens, quam sub lege exhibitum fuerit Iudaeis, significat praeceptum de sabbatho fuisse umbratile? Plenior autem quaestionis solutio haec est, quum voluerit in uno tantum altari Deus sibi offerri sacrificia, Ezechiel tamen promittit sub regno Messiae altaria in Aegypto et Assyria fore: quum nefas alibi fuerit quam Hierosolymae Dei faciem quaerere, et illi offerre sacrificia: Isaias tamen templum illi fore in Aegypto dicit (Isa. 19, 19). Et Malachias discrimen omne locorum tollit his verbis : Offeretur incensum nomini meo in toto orbe (Mal. 1, ll). Certe clara externi cultus mutatio sub regno Messiae ostenditur: neque tamen hoc modo dissolvitur lex, vel apex unus ex eo minuitur: quin potius haec vera est legis sanctio, non fuisse in veteribus figuris obiectum oculis inane spectaculum, sed eorum quae significabant exhibitam in Christo substantiam. Nunc videndum, quorsum Deus sabbathum instituerit, nempe ut symbolum esset sanctificationis, ut docet per Mosen et Ieremiam. Sequitur ergo praeceptum illud inter umbras numerandum esse. Quid enim mirum, si exorto sole cesset stellarum lumen? Atque haec est coeli et terrae novitas, de qua Isaias (51, 16; 65, 17) concionatur. III. IUDAEUS. Quaere: Si Deus est, quare se ipse vocat filium hominis, quum in multis locis scripturae moneat nos lex, ne Deum similem faciamus homini, ut: Deus non est homo ut mentiatur, aut filius hominis ut illum poeniteat Praeterea dicit David'. Nolite confidere in principibus, in homine ete. Item: Maledictus qui confidit