9:658 finem creatus fuit, ut postea ex eo proveniret Messias: et tamen vocatur lapis reprobatus a praecipuis architectis (Psal. 118, 22). Adde quod in persona Iesu, Messiae nostri, nihil accidit, quod non praedixerint Iudaeis prophetae de Messia: ac praesertim Isaias, qui magnifice extollere volens, quam per illius manum gratiam populo suo daturas erat, ita praefatur'( 53, I): Quis credet sermoni nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Dicturus erat paulo post, Messiam reconciliaturum homines Deo, ut salvi fierent, sed prius exclamat, magnam partem, caecitatis suae causa, privatum iri tanto bono, quia virtus Domini sepulta illis erit et incognita. Alibi C49, 6) etiam clarius duo haec coniungit, parum esse ut Messias restituat desolationes Israel, sed fore salutem Iehovae usque ad fines orbis: et tamen non fore plenam restitutionem Israelis, quia bona pars ad Deum non redibit. Denique perinde loquuntur Iudaei ac si nunquam gens eorum ingrata fuisset Deo, et ex medicina mortiferum sibi venenum fecisset. Certe exitum et reditus libertatem illis Deus ab exsilio babylonico promittens, memorabile gratiae specimen in illorum salutem edidit. Atqui maior pars impio contemptu culpam suam et reatum duplicavit: longe enim illis satius fuisset, non redimi, quam abiicere et pro nihilo ducere tantum Dei beneficium. Sed hoc modo impleri vaticinium Isaiae oportuit: Si fuerit populus tuus ut arena maris, reliquiae salvae fient (10, 22). Atque ut finem faciam, primum redemptio luculente ostendit oblatam Dei gratiam non semper hominibus prodesse: quin potius fieri bis noxiam, ubi indigne profanatur. Deus certe per manum Mosis populum eduxerat, ut omnium esset servator. Atqui scimus horrendis vindictae exemplis saepius contra multa millia fulminasse: tandem immensa illa multitudo, exceptis duobus, misere consumpta in deserto periit. An non melius reprobis fuisset, nunquam egressos esse ex Aegypto? imo nunquam esse natos, quam sic Dei manu prosterni? 42