9:657 657 AD QUAESTIONES ET OBIECTA IUDAEI CUIUSDAM. L IUDAEUS. Quaere'. Quomodo vos dicitis Iesum venisse, ut mundaret homines a peccatis, et ut educeret eos a gehenna, quum ille dum occisus est, auxerit peccatum Iudaeorum, qui cruci affixerunt eum? Nam non potest inveniri maius peccatum, quam suspensio Dei. CALVINUS. Quaere vicissim, quomodo lex data esse dicatur in salutem, quum tamen et transgressiones et reatum auxerit. Constat enim Iudaeos statim irritum fecisse pactum Dei, et iustitiam legis violando iram Dei magis in se provocasse. Imo quaere, quomodo foedus Dei quod singulare bonitatis testimonium fuit, et adoptio qua filios Abrahae sibi in peculium assumpsit, multis causa fuerit duplicis interitus: sicuti Ezechiel (16, 53) Israelem Sodoma et Gromorrha peiorem esse pronunciat, hac sola de causa, quod salutem sibi oblatam contempserit. Hinc certe apparet, improbis istis canibus nihil aliud curae esse, nisi ut maledicant. Porro ad eorum quaestionem facilis est responsio, venisse quidem filium Dei ut Iudaeis primum, deinde et toti mundo lucem vitae afferret: sed tam Iudaeos ab initio, quam maiorem hominum partem sua malitia lucem vertisse in tenebras. Neque mirum est vel novum, sic homines abusos esse Dei gratia, ut sibi exitiale redderent quod destinatum erat eorum saluti. Certe quum Deus se populi redemptorem fore promittit, simul tamen denunciat se fore in lapidem offendiculi regno Israel et Iuda. Quomodo haec inter se conveniunt, nisi quod Deus vere et non fallaciter gratiam offert, unde pendet solida populi felicitas? Sed increduli, dum illam respuunt, duplex sibi accersunt exitium cuius rei documentum exstitit in Davide, qui rex in hunc Calvini opera. Vol IX