8:654
est,
bene
1)
nosse
generationem
hominis
huius
aeternam,
et
egressiones
eius
varias,
ut
ait
Michaeas.
EPISTOLA
QUARTA.
Lpag.
583]
Crassam
iudicas
hanc
meam
haeresim,
quae
Iesum
hominem
credit
esse
verum
et
naturalem
filium
Dei,
corpus
ipsum,
in
verbo
et
angelis
olim
praefiguratum.
Crassam
ob
id,
quod
visibile
seu
perceptibile
quid
verbo,
spiritui
et
angelis
tribuam.
Crassam
hanc
fidem
amplectebantur
olim
rudes
discipuli,
et
amplectuntur
nunc
veri
Christiani,
quamvis
eam
sublimes
mathematici
et
metaphysici2)
rideant.
Tam
vehemens
est
illusio,
ut
manifestationem
ipsam3)
Dei
nemo
agnoscat.
Deus
a
mortalibus
non
intelligitur,
nisi
per
speculum:
nec
tunc
vere
intelligitur,
nisi
ut
se
nobis
exhibet,
manifestatione
quadam,
et
communicatione.
Si
Deus
per
verbum
et
spiritum
se
fecit
perceptibilem,
in
verbo
et
spiritu
erat
quid
perceptibilem
ac
perinde
in
angelis.
Materiam
quandam
luminis
divini
susceptibilem,
et
corpus
quoddam
substantiale,
spiritibus
et
angelis
tribuerunt
antiqui
theologi:
cum
quibus
id
affirmant
magnus
Basilius,
et
Augustinus,4)
quem
tibi
patronum
iactas.
Lucem
hanc
solis
ipse
in
Genesi
dixit,
esse
substantiam
et
corpus,
quod
se
intus
penetrari
sinit.
Tale
est
angeli
corpus,
aliunde
penetrabile,
corpus
spirituale,
substantia
aetherea.
Spiritus
ovanes
etiam
rationales,5)
et
subtilissimos,
penetrat
lux
divina,
Sapien.
7
et
Hebr.
a.
Omnia
implet,
omnia
penetrat,
in
angelos
intrat
et
animas.
Non
obest,
si
dicas,
spiritus
illos
aliis
corporibus
vestiri.
Nam
id
fieri
potest.
Nihilominus
est
ipsis
propria
substantia,
quam
nos
aliquando
sensibiliter
percipiemus,
et
nunc
perciperemus,
si
sensus
essent
nobis
tam
exquisiti.
Quidquid
est
in
mundo,
est
specie
aliqua
perceptibile.
In
Deo
quoque
sermo
et
spiritus
percipiuntur,
per
quos
se
ille
manifestare
voluit,
et
per
quos
perceptibiles
sunt
omnia
facta
perceptibilia.
Si
verbum
et
spiritum
concedis
perceptibilia
esse,
quae
ex
eis
sequuta
sunt
effecta,
perceptibilia
dices:
tametsi
invisibilia
dicamus,
quae
spirituali
alio
modo,
quam
per
visum
percipiuntur.
Invisibilem
dicimus
aerem,
perceptibilem
tamen.
Invisibilem,
inquam,
quia
est
acie
nostri
visus
tenuior.
Spiritus
ipse
divinus,
velut
aura
tenuis,
in
[pag.
584]
animas
nostras
spirans,
se
nobis
perceptibilem
facit,
licet
sit
invisibilis.
Coelestes
creaturas
sub
specie
angeli
dicimus
visibiles,
sub
specie
spiritus
invisibiles
nobis,
vere
tamen
in
se
visibiles.
Eas
cum
Davide
dicimus
esse
aereos
flatus,
et
igneas
flammas,
super-
1)
bene
om.
2)
physici.
3)
ipsam
om.
4)
Add.
ipse.
5)
reales.
|