8:650 quum sit uterque realis, nullaque inter illum et istum similitudo. Ego illum dico fuisse huius naturalem similitudinem et personam. De persona ita proprie loquebantur antiqui, ponentes in Deo personam filii, quae est una cum homine persona. In persona Christi dicitur sapientia olim formata. Nam Christus est vera sapientia, qui ab aeterno suam formam habet in Deo. Sed realis illius, et invisibilis filii, quem1) asseris, quam tu2) formationem dabis? Impostura diaboli est, et impossibile monstrum in Deo. Adverte autem, quod apud Solomonem hebraica vox הוללתי [heb] 3) holalti, non proprie significat generationem, sed expressionem et formationem, qualis fuit in mente divina. In anima hominis est notitia, imaginis expressio, formae conceptio, certae rei figuratio.4) An propterea conceptus ille in anima nostra dicitur0) filius? Nequaquam profecto nisi metaphorice. Potiore vero ratione diceretur in anima nostra esse vera et realis generatio illius conceptus, quam in Deo. Quia animae nostrae quid extrinsecus advenit realiter distinctum, non autem Deo. 6) Erat in Deo aeternaliter mente concepta formata et expressa sapientia, figuratio Christi. Et in ea ipsa Christi figura relucebant res omnes, quae futurae erant in ipso. Haec erat divina sapientia cuncta componens ad gloriam Christi, et Christus in Deo. Illa1) non erat in Deo realis filius, sed persona Christi realiis filii. Relucentia erat futuri filii, et ad filii generationem substantialiter tendebat. Similitudinem aliquam [pag. 579] vel hinc potes accipere. Quando in patre futuri Petri est geniturae substantiale semen, est iam in eo substantia filii, nondum filius ipse. Nondum est tunc homo Pe- 1) quem tu. 2) tu om. 3) Sic scripsit Murrius pro הוללתי (Prov. 8, 24). MS. om. hebraicam literaturam, et ubique exhibet: hollati. 4) significatio. 5) dicetur. 6) in Deo. 7) Ille.