7:650 eius hostis? Sibi vero talem habeant patrem Islebius, similesque apostatae, quo impiae suae defectionis testem quoque faciant Deum, sicuti eam turpiter apud homines flagitioseque profiteri non verentur. Nobis [pag. 166] vero centum potius oppetendae sunt mortes, quam ut in sui flagitii societatem nos trahant. Tandem, ne quid in missae caeremoniis mutetur, cavent mediatores: quia omnes ad id quod illic agitur valde sint appositae. Si de puerili ludicro sermo etsset, vere fortassis illud diceretur: at cum sacra Christi coena nihilo plus habent affinitatis, quam sus aut canis cum Dei altari. Quum in omni religionis actione relucere debeat coelestis quaedam maiestas, tum vero in coenae celebratione, ubi Dominus ad arcanam carnis et sanguinis sui participationem nos invitat. Quid porro gravitatis contineant missales ritus, ex ea parte quam hic recitabo, gustuin capient lectores. Ac omisso, quem vocant, Introitu, aliisque infinitis nugis, solius canonis gesticulationes attingam. *) Iunctis manibus se inclinet sacerdos ante altare, postea in dextra parte osculetur: hic faciat tres cruces: elevet manus ac expandat, iunctis manibus memoretur vivorum: parum flectat genua: extendat manus super hostiam: faciat quinque cruces: iungat manus sursum: tergat manus ad corporale : elevet hostiam, deinde calicem. Illis repositisT" extendat brachia quasi de se crucem faciens: retrahat brachia, et faciat super totum sacrificium tres cruces, quartam super corpus, quintam super calicem: ponat manus super sacrificium, et oculo≫ sursum erigat: inclinet se ad altare manibus cancellatis: osculetur altare: signet de signo crucis: iunctis manibus memoriam habeat mortuorum, percutiat pectus suum semel vel ter : faciat tres cruces, disco operiat calicem: de pane faciat tres cruces super [pag. 167] ipsum, deinde duas inter se et calicem : ostendat manu dextra hostiam : cooperto calice expandat manus: tangat patena pedem calicis, medium, summitatem: ad os suum et oculos admoveat. De hostia tres faciat partes: sed unam aliis maiorem : de minima parte faciat tres cruces, deinde ponat in calicem: reliquas osculetur.2) Excipient res esse medias, quarum indifferens sit usus Christianis. Cur ergo quidquam omitti H) vetant? Verum, ut hoc subticeam, quam indignum est histrionem plus habere centuplo in scena gravitatis, quam in sanciendo Dei et hominum foedere habeat sacerdos? Nimium profecto sibi licentiae in rebus externis sumunt, si pro nihilo ducunt coeleste coenae mysterium tam indecoris gesticulationibus deformari : 1) Totum hoc comma om. Gallus. 2) Add. Voyla assez de singeries pour souler ceux qui autrement appetent a s'y amuser. 3) changer.