52:65 65 CAPUT IVI 66 lorum. Amen. 21. Salutate omnes sanctos in Christo Iesu. Salutant vos qui mecum sunt fratres. 22. Salutant vos omnes sancti: maxime qui sunt ex domo Caesaris. 23. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen. 15. Nostis autem. Excusandi causa hoc additum interpretor, quod saepius ab illis accipiat. Nam si reliquae ecclesiae officium fecissent, nimius accipiendo videri poterat. Sic igitur se purgando, laudat eos: et laudando, modeste aliis parcit. Nobis etiam cavendum, Pauli exemplo, ne pii, dum vident nos ad accipiendum nimis propensos, merito inexplebiles iudicent. Vos, inquit, etiam nostis: quasi diceret, non habeo necesse alios citare testes: nam ipsi quoque nostis. Saepe enim contingit, ut qui alios cessare in officio putat, largior sit ad succiwendum. Ita alios aliorum liberalitas fugit. In ratione dati et accepti. Alludit ad rationes pecuniarias, quarum duae sunt partes: una accepti, altera expensi. Has compensatione mutua referri ad aequalitatem convenit. Talis erat inter Paulum et ecclesias contracta ratio. Quum evangelium illis ministraret Paulus, mutua erat obligatio ad suppeditandas vitae necessitates. Quemadmodum alibi (1. Corin. 9, l l ) dicit, spiritualia vobis si impendimus, quid magni si carnalia reddatis? Itaque si Pauli necessitati subvenissent aliae ecclesiae: nihil gratuitum dedissent, sed solvissent debitum. Acceptum enim referre illi debebant evangelium. Id tamen factum negat fuisse, quia nihil expenderint sua causa. Quam turpis ingratitudo et quantae indignitatis plena, talem apostolum, cui ultra quam pares essent solvendo obstrictos se noverant, negligere? Quanta rursus sancti viri mansuetudo, adeo leniter ac mansueto animo ferre eorum inhumanitatem, ut ne acerbiore quidem verbo accuset? 17. Non quia requiram donum. Iterum sinistram cupiditatis immodicae opinionem a se reiicit: ne obliquam insinuationem esse putent, quasi omnium vices soli subire debeant: ipse autem eorum facilitate abutatur. Testatur ergo se non tam suo, quam ipsorum commodo ita consulere. Dum accipio, inquit, a vobis, tantundem vobis accrescit. Sunt enim totidem nomina quae expensa feratis in tabulas rationum. Pendet huius verbi sensus ab illa similitudine permutationis, aut compensationis in re pecuniaria. 18. Accepi omnia, et abundo. Expressius se habere affirmat quantum satis sit, et illorum liberalitatem ornat egregio testimonio, quum dicit se impletum. Erat procul dubio mediocris summa quam miserant: sed illa mediocritate abundare se dicit ad satietatem. Verum praestantius est elogium muneris quod sequitur, quum illud appellat sacrificium Deo