50:65 65 CAPUT V. afflictionibus, ut etiam moriendo sint mortis victores, idque propterea quod per afflictiones et mortem ad beatam vitam perveniant: ex eodem fonte alteram quoque sententiam deducit: nempe in hoc illis incumbendum esse praecipuo studio ut Deo placeant.. Et sane fieri aliter nequit quin spes resurrectionis et iudicii cogitatio hoc studium in nobis excitet. Sicuti e converso non alia de causa adeo socordes sumus et desides in officio, nisi quod nunquam aut raro nobis in mentem venit quod obversari memoriae nostrae perpetuo debuerat, nos hic inquilinos esse ad breve tempus, ut peracto cursu redeamus ad Christum. Nota autem quod dicit, tam mortuis quam vivis hoc inesse studium: quo iterum confirmatur animarum immortalitas. 10. Manifestari. Quamquam omnibus hoc commune est, non tamen omnes promiscue huc usque attollunt mentem, ut singulis momentis Christi tribunal sibi obeundum cogitent. Sed quum Paulus sancto recte agendi studio se coram Christo assidue sisteret, oblique perstringere voluit ambitiosos doctores, quibus satis erat plausum humani theatri ferre. Nam ubi dicit neminem posse effugere, quodammodo eos citare videtur ad coeleste illud tribunal. Porro manifestandi verbum etsi posset exponi apparere, tamen altius spectavit Paulus, meo iudicio: tunc nos in lucem prodituros, quum nunc quasi in tenebris delitescant multi. Libri enim tunc aperientur, qui nunc clausi sunt. Ut reportet unusquisque. Quia hic locus est de remuneratione operum, breviter notandum est: sicuti puniuntur a Deo mala opera, ita etiam mercedem bonis rependi, sed diversa ratione: retribuitur enim malis operibus poena, quam merentur: sed Deus in remunerandis bonis operibus non respicit meritum aut dignitatem. Nullum enim opus adeo plenum est ac numeris suis absolutum, ut illi merito placeat. Deinde non aliter per se placent cuiusquam opera Deo, nisi universae legi satisfaciat: nemo autem tam perfectus reperitur. Itaque unicum refugium est, ut gratuita bonitate nos acceptos habeat ac nos iustificet, non imputando nobis peccata. Posteaquam nos in gratiam recepit, gratuita etiam acceptione opera nostra amplectitur: hinc merces dependet. Nihil igitur absurdi si bona opera praemio dignetur: modo intelligamus id nihil obstare quominus gratis consequantur homines vitam aeternam. De hac re plura dixi in superiorem epistolam, et Institutio nostra plenam tractationem suppeditabit. Quum dicit per corpus, non tantum externas actiones intelligo, sed omnia opera, quae in vita corporali perpetrantur. 11. Scientes igitur. Nunc ad se redit, vel iterum doctrinam universalem sibi privatim accommodat. Ego, inquit, non ignarus sum aut expers timoris Dei, qui debet regnare in cordibus omnium piorum. Calvini opera. Vol. L.