49:65 65 CAPUT III. 66 causa non sufficeret docere, nisi maiore vehementia spiritus sanctus ad prosternendam nostram altitudinem fulminaret. Gloriationem autem haud dubie exclusam dicit, quia nihil possumus nostrum producere, quod Dei sit approbatione aut commendatione dignum. Quod1) si materia gloriandi est meritum, sive illud2) de congruo, sive de condigno nomines, quo homo Deum sibi conciliet3): hic utrumque everti vides. Neque enim hic de imminutione vel moderatione agitur: sed Paulus ne guttam quidem reliquam facit. Deinde si per fidem tollitur operum gloriatio, ut non possit fides pure praedicari, quin omnia Dei misericordiae deferendo, prorsus hominem laude spoliet: sequitur nullis ad iustitiam consequendam operibus nos adiuvari. Operum. Quomodo apostolus hic negat excludi per legem nostra merita, quum antea ex lege damnationem nostram ostenderit41)? Nam si nos omnes morti addicit, quam ex ea gloriam petemus? annon potius gloria omni nudatos probris operit? Verum tunc ostendebat peccatum nostrum patefieri legis indicio 5), quia omnes ab eius observatione descivimus. Hic autem intelligit, si iustitia esset in lege operum, non exclusum iri nostram gloriam: sed quoniam solius fidei est, ideo nihil esse nobis arrogandum: quoniam a Deo omnia accipit fides j. nihil affert praeter humilem inopiae confessionem. Et notanda est diligenter fidei et operum antithesis: in qua sine adiectione opera universaliter ponuntur. Ergo neque de caeremoniis tantum, neque de externa operum specie disserit: sed omnia quae fingi possunt operum merita comprehendit. Legis quidem nomen improprie fidei tribuitur: sed hoc apostoli sensum minime obscurat. Intelligit enim, quum ad fidei normam ventum est, prosterni universam operum gloriam, ac si diceret, operum quidem iustitiam commendari in lege, sed fidei esse suam legem, quae nullam in operibus, qualiacunque sint, iustitiam relinquit. 28. Constituimus ergo. Nunc principalem propositionem quasi iam indubiam colligit, addita etiam explicatione. Multum enim elucescit fidei iustificatio, dum opera nominatim excluduntur. Ideo nulla hodie m re magis laborant nostri adversarii quam ut fides cum operum meritis implicetur. Fatentur quidem iustificari hominem fide : sed non sola : imo penes caritatem vim iustificationis re ipsa locant, utcunque verbo tenus eam concedant fidei. Atqui sic gratuitam asserit hoc loco Paulus, ut palam faciat cohaerere nullo modo posse cum ulla dignitate operum. Cur opera legis nominet, supra docui: et *) Ergo 2) tam . . . tam 3) conciliare reputetur 4) petierit ) lege