41:65 65 IN DANIELEM. CAP. VII. 66 quod scilicet confugerit ad doctorem, quia propriae inscitiae conscius non inveniebat aliud remedium. Simul etiam docemur exemplo prophetae, non esse cur repudiemus omnes visiones, sed petamus a Deo ipso interpretationem. Quanquam hodie Deus non loquitur nobiscum per visiones: sed vult nos contentos esse lege sua et evangelio, sicuti non apparent nobis angeli, neque e coelo palam et conspicue descendunt: sed quia scriptura nobis obscura est propter tenebras, quibus sumus impliciti, ideo discamus non reiicere quidquid superat captum nostrum, vel ubi caligo aliqua nobis obiicitur: sed confugiamus ad hoc remedium quo usus est Daniel, non ut quaeramus intelligentiam verbi Dei ab angelis, qui nobis non apparent, sed ab ipso Christo, qui familiariter hodie nos docet per pastores et ministros evangelii. Nam sicuti nobis datus est summus et unicus magister a patre, ita etiam exercet munus illud doctoris per suos ministros, quos nobis praefecit. Ergo sicuti Daniel accessit ad angelum, quia propinquus erat: sic hodie iubemur accedere ad eos qui instructi sunt dono interpretationis, et qui fideliter possunt nobis exponere quae alioqui essent obscura. Et fiduciam nobis debet addere quod continuo post sequitur, angelum loquutum esse, et patefecisse interpretationem sermonum. Significat enim Daniel se non frustra fuisse modestum et humilem: quia Deus angelo mandavit, ut quae obscura erant explicaret. Sic minime dubium est quin satisfacturus sit hodie votis nostris Christus, siquidem erimus veri discipuli: hoc est, si postquam terruerint nos mysteria, quae omnes sensus nostros superant et absorbent, confugiamus tamen ad ordinem illum, quem nobis praescripsit, nempe ut interpretationem earum rerum quae nobis arduae sunt, et obscurae, et prorsus absconditae, petamus a fidis ministris et doctoribus. 17. Hae bestiae magnae quas vidisti quatuor (sunt) quatuor regna (quae) exsurgent e terra. 18. Et sortientur (obtinebunt) regnum sanctorum excelsorum: et possidebunt regnum usque in saeculum, et usque in saeculum saeculorum. Hic angelus respondet Danieli de quatuor bestiis, quae per visionem ostensae fuerant. Dicit igitur esse quatuor regna, quae exorientur. Per nomen regni significat monarchiam. Scimus enim plures fuisse reges Persarum, donec Alexander ad se potentiam illam Orientis transtulit. Quamvis igitur Cyrus septem vel octo successores habuerit, tamen fuit illud regnum Persicum. Et iam ante vidimus, quamvis inter se partiti fuerint quidquid Alexander armis acquisierat quatuor illi successores: tamen esse illud regnum macedonicum. Idem et de quarto regno dicendum est: quia scimus quotannis creatos Calvini opera. Vol. XLI.