40:65 65 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. II. 66 furore adversus Deum, evangelium tamen semper suavem odorem coram Deo retinere. Eodem spectat prophetae doctrina. Iam si quis obiiciat Deum crudeliter agere, dum ita homines data opera excaecat, ut ter et quater pereant qui iam satis erant perditi: responsio in promptu est, Deum generaliter sermonem suum proferre bonis et malis, sed operari per spiritum suum in electis, ut dictum fuit: quantum ad reprobos spectat, utilem esse doctrinam, ut reddantur inexcusabiles: deinde ut frangatur eorum contumacia, quia sponte recusant cedere Deo, necesse est ut victi succumbant. Deus ergo quum ita praefractos videt esse reprobos, conterit malleo verbi sui. Deinde tandem omnem ignorantiae excusationem ipsis tollit quia convicti sua conscientia velint nolint sunt sui iudices, et os illis obstruitur. Quamvis autem non desinant Deo obstrepere, tamen urgentur ipsius iudicio. Quamvis ergo hoc videri possit absurdum, quod Deus prophetas suos mittit ad excaecandum populum: tamen reverenter suspiciendum est consilium eius, etiam si causa ad tempus nos lateat. Sed, ut iam dixi, aliqua ex parte agnoscimus cur Deus ita luctetur cum praefractis et immorigeris hominibus. Iam vero quum statim ab exordio monetur Ezechiel de eventu, minime dubium est quin Deus voluerit paratum descendere ad exsequutionem sui muneris, ne ullis obstaculis cederet. Nam qui videntur alioqui esse satis voluntarii ad parendum, ubi tamen occurrunt illis difficultates et obstacula, resistunt in medio cursu: multi etiam retrocedunt. Et videmus quosdam ita renuntiasse suae vocationi: quia conceperant magnas spes et praeclaras. Ubi autem eventus non respondet eorum sententiae, putant se esse defunctos, imo obmurmurant Deo, et abiiciunt onus, vel potius excutiunt quod illis impositum fuerat. Quia ergo multi resiliunt ab incepto cursu ubi non experiuntur sibi succedere ut finxerant vel praesumpserant animis: ideo antequam Ezechiel loqui incipiat, Deus praevenit eiusmodi tentationes et admonet fore negotium cum praefracto populo. Dicit autem filios Israel esse gentes defectrices. Nam "HD significat deficere, significat etiam rebellare, vel resistere: conveniet satis nomen rebellis. Mitto igitur te ad gentes rebelles: quia continuo post sequitur verbum 1T1D hoc est, quae rebellarunt contra me. Scimus apud Iudaeos nomen hoc esse probrosum. Nam quoties nos appellant D^ perinde est ac si vocarent profanos, reiectitios, et prorsus alienos a Deo: denique nomen hoc D^ sonat illis pollutionem et foetorem. Sumus ergo Iudaeis quasi sterquilinium, et excrementa mundi, quia sumus u'il Nec dubium est quin iam haec superbia occupaverit populi animos tempore prophetae. Deus autem nominat ipsos gentes rebelles. Fateor quidem accipi aliquando in bonam partem : sed quia saepius scriptura D'1J ap- Calvini opera. Vol XL.