20:65 65 1563 IUL. ee et Be#a accusati fuerant3) a percussore Guysiani, communem defensionem4) ediderant quae statim oblata fuit consilio Regis: verum quia non satis exempti erant omnes scrupuli declarationem edidit Admirandus. 5) Mittimus exemplar excusum. Si quis apud vos esset idoneus interpres, optandum esset germanice vulgari proximis nundinis. Liber esset vendibilis, ut minime timenda sit iactura typographo: sed festinatione opus esset. Rem tuae et aliorum fratrum prudentiae credimus. Si tuo iudicio expediat in lucem prodire, forte aliqua invenietur apud vos ratio. Lugduni adhuc pacata sunt omnia. Sacrifici modeste se continent, imo nostris adulantur. Missam uno tantum in loco6) hactenus luserunt, et quidem in profano altari, quia nullum sacrum erat. Monspesuli, Nemausi, et in aliis urbibus nostri adhuc templis fruuntur, quia nemo ex adversa parte repetere audet. In Normannia obsidetur Portus gratiae7) quem Angli occupaverant. Haec in praesentia habui quae superioribus adderem. Rogo ut tibi et D. Gualthero curae sit editio Apologiae, si tempus suppetet ac bonus typographus se offeret. Vale, clarissime vir et frater mihi venerande. Collegas omnes meo et fratrum nomine salutabis, simulque tuam familiam. Dominus vobis adsit, vos gubernet spiritu suo laboresque vestros benedicat. Genevae 19 Iulii 1563. Ioannes Calvinus tuus. 3982. IONVILLAEUS WOLPHIO. Notitia novorum librorum Calvini qui iam sub prelo sunt Petiit a me ut Principi nostro significarem, se non ideo abesse ab aula ut otium sectetur aut ut suis privatis rebus consulat et piorum causam deserat, sed quia intelligit suam praesentiam esse ingratam iis qui rerum potiuntur. 3) have had their attention called to the assassin etc. 4) Eesponse a l'interrogatoire qu'on dit avoir este fait a un nomme Jean de Poltrot sur la mort du feu Duc de Guyse par Mr de Cbastillon Admiral de France et autres nommez audit Interrogatoire, 12e de Mars 1562 (i. e. 1563), signe Chastillon. La Rochefoucaut. Th. de Besze, Mem. de Conde IV. 285. (C/. Hist eccl II. 291.) 5) Autre Declaration du Sgr. Admiral quant a son faict particulier 5. May 1563. {Mem. de Conde IV. 339.) 6) only one mass. 7) Le conseil de France par lettres patentes du 6. Juillet publia la guerre contre les Anglois et 15 iours apres le Havre fut assiege, le Connestable estant chef en l'armee. (Hist des choses mem. p. 289.) Calvini opera. Vol. XX.