15:65 65 1554 MART. 66 et hic post meum abitum admisceri quaedam etiam coeperunt per quosdam, quae tamen facile, spero, corrigentur. Urgent Buceranam exhibitionem, quae ne ab ipso quidem Bucero intelligi potuit, nedum ut solidis ullis vel testimoniis vel rationibus comprobari possit. Sed de hoc postea plura. Tantae est molis videlicet tollere prodigiosam illam omnisque papisticae idololatriae parentem, imaginationem praesentiae corporis Christi in caeremonia ipsa et elementis coenae. Spero tamen brevi futurum ut ex animis piorum omnium tollatur omnino. Sunt rursum qui me a vobis dissentire putant, eo quod panem et vinum in coena signa coenae esse negem, quae vos symbola esse docetis corporis et sanguinis Christi: quasi vero non aliud sit coena ipsa, aliud vero corpus et sanguis Christi, ut etsi panis et vinum coenae signa non sint, symbola tamen corporis et sanguinis Christi esse nihilominus possint. Imo vero, quum ego doceo, distributionem ipsam ac participationem panis in coena esse signum coenae, simul quoque doceo, panem et vinum in coena esse symbola corporis et sanguinis Christi. Alioqui distributio ipsa panis ac poculi in coena signum esse non posset communionis nostrae cum Christo in corpore et sanguine ipsius, si panis et vinum symbola non essent corporis et sanguinis Christi. Sed amant venari ac serere dissidia6) ubi nulla sunt, quum ipsi sibi nusquam constent. Plura iam non possum. Commendo me et dissipatam meam ecclesiam vestris precibus, et vos omnes pariter opto in Domino recte et feliciter valere. Aemdae Frisiorum 3. Martii 1554.7) Vester ex animo quantus est Ioannes a Lasco m. pr. 1920. CALVINUS URBANIS. Exhortatur eos ut firmiter adhaereant evangelio, quo certius in proxime instante publica deliberatione per maiora reformationem legitime stabilitam habeant. (Ex gallico Beza Tersam edidit Genev. p. 149, Laus. p. 290, Hanov. p. 324, Ohouet p. 201, Amst. p. 92, Authenticum textum non exstare eo magis dolemus quod hic minus felici calamo usus sit translatos Anglice legitur in Edit. Philad. ra. 24.) 6) Be statu ecclesiarum Frisiae adeundus Bertram, hist erit lo. a Lasco, Aurich. 1733. 4. p. 230 ss. laudatus a Kuypero. Cf. Bartels p. 51 sa. 7) Gerdes habet 6. Martii. Calvini opera. Vol XV.