9:649 649 AD POLONOS. 650 suum errorem detorquent, plus quam frivola sunt: Pater et filius, teste Hilario, non est unus: nempe persona, quando pius ille doctor non desinit singulis fere paginis unam et simplicem patris et filii essentiam asserere, ut filius idem sit cum patre Deus, et tamen personae respectu differat. Quam verecunde autem Basilium et Athanasium et similes nobis obtrudunt, quorum testimoniis millies confoditur detestabilis ista impietas? Caeterum quia in refutatione Serveti et Gentilis hanc partem satis probe explicuisse mihi videor, quae inde sumere licet repetendo molestiam et taedium vobis non afferam.