9:646 nimium altercando veritas amissa fuit. Equidem non dubito quosdam inscitia vel inconsiderata facilitate lapsos esse: verum coniicere simul licet, nonnullos astute captasse occasionem, ut exsecrabile delirium, quod plausibile fore sperabant, simplicibus impune obtruderent. Sunt enim apud vos impuri nebulones 1) Georgius Blandrata. Valentinus Gentilis, Ioannes Paulus Alciatus, et similes, quob furiosa libido novandi et turbandi praecipites agit. Verum illis omissis summam ipsius quaestionis perstringere expediet. Volunt quoties occurrit nomen Dei in scriptura restringi ad solum patrem. Atqui postquam spiritus sanctus unum esse Deum pronunciavit, aperte docet Christum fuisse illum Deum. Nec vero aliter staret testimonium Ioannis: Hic est verus Deus et vita aeterna (1. Ioann. 5, 20), nisi esset idem cum patre Deus. Iam ubi Dei nomen indefinite usurpat Paulus apud Lucam, nonnisi de filio id potest intelligi, quando diserte exprimit sanguine Dei redemptam esse ecclesiam (Act. 20, 28). Verum satis superque nobis esse debet quod tradunt prophetae de unico et aeterno Deo, apostolos aptare ad Christi personam. Luculentas eius rei probationes suggeret vobis mea Admonitio. Quod obstrepunt, Deum passim vocari patrem Christi, in promptu solutio est, quoties inter se comparantur duae personae, Dei nomen peculiariter ascribi patri, quia [fol. 4] deitatis principium est : sed ubi nulla fit comparatio, filium comprehendi sub Dei nomine. Et sane si admittitur relatio in ipsa Dei essentia, iam non una nec simplex erit, sed lacerabitur. Paulo clarius id explicabo. Si essentiae respectu confertur filius cum patre, multiplex inde emerget deitas, quo nihil absurdius est. Et tamen non pudet illum ter per- 1) Add. et vilains poltrons Italiens. 41*