9:645 645 GENEROSIS ET NOBILIBUS DOMINIS, PROCERIBUS MINORIS POLONIAE, ET ORNATISSIMIS VIRIS CIVIBUS INCLYTAE URBIS CRACOVIAE, QUI ORTHODOXAM FIDEM CONSTANTER SEQUUNTUR, IOANNES CALVINUS S. Generosi, nobiles, praestitntisbimi viri et Domini, quum ante quatuorl) menses allatus esset tristis nuncius de multorum levitate, qui apud vos a recta et sincera fide ad impium et detestabile figmentum defecerant, imo ab ipsis vulgata esset Tabula, qua veram Christi deitatem abolere tentabant: statim brevem admonitionem conscripsi, qua sobrii, dociles et modesti homines ad cavendas insidias instructi in sana pietatis doctrina retinerentur. Postea ex optimo fratre nostro Domino Christophoro Trecio cognovi a prudentibus et cordatis viris deprehensas fuisse eorum fraudes, qui fidei principium de tribus in Deo personis labefactare conati fuerant. Idem mihi scripserunt fideles Christi servi D. D. Stanislaus Sarnicius et Iacobus Sylvius. Imprimis vero laetatus sum, vestra diligentia et virtute iterum colligi apud vos ecclesiam, cuius timenda erat misera dissipatio. Interea tamen didici, quia vobis negotium est cum hominibus superbis et praefractis, duris et assiduis certaminibus vos exerceri: ac proinde non inutile vobis fore, si quod a piis fratribus ad vos confirmandos oblatum esset subsidium. Ego autem quum in eorum numero censeri cupiam, partibus meis deesse nolui. Porro teterrimus hic error, qui apud vos grassatur, favorem obtinuit ex immodico contentionis fervore. Nam quum Stancarus insulsus sophista, et rabula improbissimus, commenta sua [fol. 3] ingereret, Christum mediatorem duntaxat esse, quatenus homo est, ideoque apud totam trinitatem intercedere, optimum compendium quidam esse duxerunt, si responderent solum patrem vere et proprie esse Deum. Ita effugium illud nimis cupide multi arripuerunt, quod ita putarent nullo negotio refutari Stancari ineptias. Sic ut veteri proverbio dicitur, 1) Add. ou environ.