6:644
doctor
gentium,
praesertim
2.
Thess.
2.
et.
Timoth.
4.
et
2.
Timoth.
3.
4.
Idem
graviter
deterret
Corinthios
a
communione
idolothytorum,
etiam
scientes
idolum
nihil
esse
(1
Cor.
8,
10).
Iudas
quoque
apostolus
hoc
argumentum
versat.
Danielis
autem
prophetias
accommodatas
esse
novissimis
temporibus,
ut
ecclesiae
filios
instruant,
confitentur
pii
omnes,
ut
cap.
7.
8.11.
12.
Zacharias
quoque
vaticiniis
suis
erudit
nos
adversum
doctrinas
pestiferas,
ut
cap.
5.
et
11.
et
12.
et
13.
et
14.
Sunt
autem
exempla
magna
et
illustria,
quae
doctrinam
hanc
muniant.
In
veteri
enim
ecclesia
prophetae
usque
adeo
non
assensere
doctrinis
falsis,
et
ritibus
iam
receptis
et
vulgo
approbatis,
ut
oppugnarint
etiam
usque
ad
vitae
[pag.
343]
periculum.
Idem
fecerunt
saeviente
Antiocho
Eleazar,
Mattathias,
et
multi
alii.
Apostoli
quoque
et
martyres
et
confessores
vitae
suae
dispendio
testati
sunt,
magis
obediendum
esse
Deo
quam
hominibus.
Exempla
plurima
confessorum
et
martyrum
suppeditat
nobis
ecclesiastica
historia,
Eusebii
inprimis,
ut
Polycarpi
lib.
4.
cap.
15.
Blandinae
item
mulieris
sanctissimae,
et
multorum
aliorum,
lib.
5.
cap.
1.
2.
3,
item
lib.
6.
cap.
31;
lib.
8.
cap.
3.
Exclamabant,
ait,
martyres
ad
templa
idolorum
adducti,
ac
iam
in
tormentis,
ingenti
voce,
et
testabantur
se
non
sacrificasse,
sed
esse
Christianos:
tali
se
gaudentes
confessione
decorari.
Nonnulli
etiam
maiori
fiducia
neque
immolasse,
neque
unquam
immolaturos
esse
testabantur:
quibus
tamen
ab
assistentibus
militibus
ora
continuo
atque
oculi
contundebantur
ut
tacerent,
et
violenter
expellebantur
tanquam
acquievissent,
etc.
In
eodem
et
sequenti
lib.
9.
innumera
alia
liberarum
confessionum
exempla
exhibentur.
Huc
pertinet
et
exemplum
militum
Iuliani
libere
confitentium
Christum.
Nam
alii
quidem
vexillum
imperatorium,
in
quo
pictae
erant
Iovis,
Mercurii
et
Martis
imagines,
adorare
ut,
moris
erat
renuerunt,
alii
vero
donativa,
quae
per
ignorantiam
[pag.
344]
non
sine
superstitionis
suspicione
e
manu
Imperatoris
acceperant,
Imperatori
restituebant,
clamantes
se
esse
Christianos,
et
in
ea
professione
permanere:
per
ignorantiam
autem,
quod
fecerant,
fecisse,
adeoque
manum
solam
paganam
esse,
conscientiam
vero
nihil
simul
egisse.
Locus
exstat
in
Trip.
Hist.
lib.
6.
cap.
30.
Ex
quibus
omnibus
perpicuum
fit,
homini
christiano
minime
licere,
ut
doctrinas,
aut
fidem,
aut
actiones,
institutis
Christi
adversantes,
vel
per
simulationem
approbet.
17.
Iunii
anno
1549.
Pastores
et
lectores
ministri
ecclesiae
Tigurinae
in
Helvetia.
BRUNSVIGAE,
TYPIS
M.
BRUHNII. |