8:643 643 KEFUTATIO ERRORUM MICHAELIS SERVETI. 644 quod promissiones, quibus describitur Christi officium et virtus, amplecti necesse habeat, solis miraculis et nuda voce contenta, quod Christus sit filius Dei. Unde infertur in precibus supervacuas esse promissiones: imo absurde facere eos, qui precandi fiduciam inde sumant, quia1) Deus se exorabilem fore promittens, liberaliter eos ad se invitat. Contra vero non obstare Turcis promissionum defectum quin rite precentur. Quaenam sit iustitia Serveto. Iustificatos ab initio fuisse dicit sive ex Iudaeis, sive ex gentibus, qui recto naturae motu bene vixerunt. Quanquam autem legis iustitiam carnalem fuisse dicit, et fatetur tam Iudaeos quam gentes non per omnia Deo satisfecisse, finalis tamen iudicii intuitu iustitiam illam licet carnalem et mutilam valuisse [pag. 261] contendit sine fide Christi, ut in coelestem gloriam cum Christo resurgant. Iustitiam vero, quae nobis fide gratis confertur, sic copulat cum naturae iustitia, ut non tollatur illa operum bonitas, qua etiam increduli Deo probati fuerunt. Bona porro opera, quae regenerationem sequuntur, non modo ad augendam iustitiam valere dicit, sed etiam esse eius partem, ut non simpliciter nobis gratuita iustitia imputetur, sed Deus nos ex operum meritis, sicut ex Christi gratia,2) iustos aestimet. Quaenam sit differentia veteris et novi testamenti. Deum sub lege nunquam fuisse cognitum, sed angelos illius temporis deos fuisse tradit: et cultum, qui Deo uni debetur, angelis fuisse exhibitum. Ad haec, quidquam spirituale patribus fuisse promissum negat, vel vivifico spiritu ruisse regenitos, sed terrenam benedictionem quaesisse, quia ex 1) d'autant qu'ils veulent obliger Dieu en le sommant de ses promesses. 2) sicut ex Christi gratia om. G.