8:642 habeat deitatem.1) Quanquam autem diabolus quadam coitus specie in carnem intrusus est, manere tamen deitatis essentiam in ipsa anima tradit: unde et liberum arbitrium, et radicalis vita. Caeterum cum sua essentiali deitate per mortem efflari dicitur in ambitum aeris: quia per peccatum mortalis reddita est sicut caro. Ideoque substantiae animam definit, non aliud esse quam respirationem et flatum. Quin etiam dicitur minime obstare illa deitas, quin suffocata usque ad annum vicesimum iaceat2) scientia boni et mali: quia crassi humores praevalent, ut peccatum mortale nemo ob notitiae defectum admittat, nisi viginti annis maior. Deificari autem dicitur in filiis Dei: quia substantialiter in eam descendit spiritus, sicut in Christi persona verbum caro factum est, ideoque regenita anima dicitur consubstantialis et coaeterna Deo. Quanquam3) simul additur, substantialem illum spiritum in multis exstingui, licet alibi vocetur tam spiritus sanctus quam anima. Asseritur etiam perfectio, 4) quae in se contineat quidquid spirat virtutis Christus. [pag. 260] Quaenam sit generis humani corruptio Serveto. Corpus tantum a serpente occupatum esse dicitur ≪ anima autem ad primam mortem et infernum sine culpa damnata esse, ut nullum in hominibus nisi proprium et actuale peccatum censeri debeat. Interim omnes certa salus manere dicitur in finali iudicio, nisi qui propriis sceleribus mortis aeternae reatum sibi asciverint. Unde etiam infertur, quicunque tolluntur e vita infantes et pueri,5) ab aeterna morte exemptos esse, licet alibi vocentur maledicti.6) Quaenam sit Serveto fides. Fides olim in patribus dicitur umbra verae fidei aut figura fuisse: quia nonnisi ad terrena bona attenderent, nisi quod prophetico spiritu quidam eminus spiritualem vitam gustarunt. Fides 7) autem proprie dicitur credere in Christum, non 1) une deite plantee en soy non seulement quant a l'ame mais etc. 2) Sic princeps. Beza et Amst. male: careat. Gallus simpliciter: soit estouffee. 3) Toutesfois il cuide que c'est Esprit en son essence divine, comme il le met, s'esteinde en plusieurs. Si on demande que c'est d'une telle masse ainsi bastie, il respond que c'est une ame humaine, ou l'Esprit de Dieu, ou l'un et l'autre. 4) Add. Aux fideles. * 5) Add. devant l'aage de vingt ans. 6) combien qu'il les appelle maudicts. 7) la foy des Chrestiens. 41