7:642 balbutiebant de rebus ignotis.l) Nunc autem mente captos esse oportet qui in tanta luce vomere tales ineptias non dubitant, quas et secum intus rident ipsi, et aliis non ignorant ridiculas fore. Sed tamen, quasi res sit consideratione digna, animos advertamus. Facere, verbum pontificale esse dicunt.2) Fateor. Sed quo idiomate loquutum esse Christum putant? neque tamen hic cardo vertitur. Faciendi enim verbum, ubi de sacrificiis agitur, interdum Hebraei usurpant. Tantum nunc disputamus, quo sensu Christus dixerit: Hoc facite in memoriam mei. Nodum hunc solvit Paulus optimus interpres, haec duo simul contexens: Hoc facite quotiescunque biberitis.3) Quid enim agerent aliud discipuli, quam quod [pag. 154] suo exemplo praemonstraverat magister ipse? Imo, quis non videt non referri hoc ad superiorem sermonem, ubi iussi fuerant accipere et inter se communicare? Quanquam audita Pauli interpretatione, frustra de re indubia litigamus. Quod si nondum acquiescunt: quia dictum id fuerit apostolis, quos fuisse sacrificos imaginantur, respondeant mihi velim, quosnam alloquebatur Paulus, quum eadem verba repeteret. Nonne postquam toti Corinthiorum ecclesiae, viris promiscue ac mulieribus, se tradidisse praefatus est quod a Domino acceperat, hoc ipsis faciendum mandat?4) An ita contumeliose lacerare Christi verba sibi permitterent, nisi epicureo contemptu inflati despectui haberent omne numen? Simile est quod iactant, priusquam sub panis specie porrigeret corpus suum Christus discipulis, obtulisse patri. TJnde enim id esse factum divinant? Res sane digna erat, cuius fieret aliqua mentio. Atqui sic texitur ab evangelistis historia: quod acceperit panem, fregerit ac dederit. Quo igitur ore, quod nusquam invenitur, nullumque habet colorem, sic affirmant? Si omnes adducerent coniecturas: causae tamen magnitudo non permitteret, quidquam inde statui. Verum, quum ab omni verisimilitudine abhorreat quod nugantur, quis non fortiter respuet? Negant alioqui stare illud, quod 1) Quum ante annos . . . . ignotis. Versio gallica nil nisi haec habet: Les gens de lettres savent que desia les petis enfans sont accoustumes a se moquer d'une telle bestise et voyla pourquoy ie dy qu'il faut bien que Dieu ait creve les yeux a ces malheureux etc. Versus Vergilii legitur Egi. c. III. 77. lodocus Clictoveus (Iosse Glictou) ex oppido Nieuport in Flandria, Doctor Sorbonicus primus qui ohm contra Lutherum scripsit, obiit a. 1543 decanus et canonicus Carnutensis. 2) Ilz veullent faire accroire que le mot de Faire signifie Sacrifier. Quae sequuntur (Fateor . . . . memoriam mei) desunt in versione. 3) Add. Voyla que c'est Faire en ce passage: assavoir obeir au commandement de Iesus Christ. 4) Add. Avoit-il fait les femmes prestresses pour chanter la Messe? Sequentia (An ita . . . . permitterent) om. 41