6:642
apostolos
simul
et
prophetas,
fore
novissimis
temporibus
(2
Petr.
3,
3),
ut
ecclesiam
Dei
aggrediantur
quum
doctores
falsi,
qui
pravis
opinionibus
et
fictis
signis
atque
miraculis
plurimos
seducant,
tum
violenti
persequutores,
qui
minis
et
terroribus,
et
omni
genere
afflictionum,
a
via
salutis
impellant
homines:
adeo
ut
etiam
electi
seducantur,
si
fieri
possit
(Matth.
24,
24).
Caeterum,
ut
Detes
in
scripturis
sanctis
praedixit
foedam
ecclesiae
deformationem,
multis
[pag.
339]
a
religione
vera
desciscentibus,
ita
etiam
monstravit
praefixum
esse
finem
extremae
infelicitatis,
non
modo
seductoribus,
qui
partim
astu
capiunt
homines,
partim
irrogando
mala
temporaria,
vel
eripiendo
bona,
pertrahunt
in
religionis
formam
pugnantem
cum
divinis
placitis:
sed
etiam
iis,
qui
autores
istos
perversos
sectantur,
et
non
potius
Christum
principem
qui
salus
est,
lux,
via,
veritas
et
vita.
Quae
quidem
Dominus
Deus,
qui
docet
ac
praecipit
duntaxat
utilia,
non
sine
causa
toties
et
tam
diligenter
ingessit
per
divinos
homines,
verum
maximi
boni
causa,
quod
ad
homines
universos
pertineat:
nimirum
ut
admoniti
homines,
caveant
pericula
et
mala
imminentia,
et
iudicare
possint,
et
confirmentur
in
religione
divinitus
tradita:
aut
si
quis
dolo
impostorum,
et
violentia
persequutionis
fuerit
praeoccupatus,
revocetur
in
viam
salutis.
Simul
enim
docet
nos
Dominus
ac
Deus
noster,
quibus
modis
ac
rationibus
possint
ac
debeant
tanta
mala
et
pericula
ultimae
tempestatis
mundi
superari:
quaque
via
homines
ex
omnibus
procellis,
quantumvis
saevis
et
naufragium
machinantibus,
modo
sese
contineant
intra
navim
ecclesiae
catholicae,
in
portum
sempiternae
beatitatis
evehantur.
[pag.
340]
Praecipit
namque,
ne
homines
supini
stertant
ac
negligant
salutem
suam:
verum
levatis
capitibus,
circumspiciant
pericula
maxima
in
quibus
versantur.
Praecipit
diiudicare
spiritus,
num
ex
Deo
sint:
an
Christum,
an
potius
antichristum
spirent.
Vetat
consortium
infidelium,
ne
frustra
moliantur
pii
ducere
iugum
cum
impiis,
aut
lucem
tenebris
uniret
41
|