8:641 641 MICHAELIS SERVETI. 642 Qualis sit Christus Serveto. Primo dicitur sermo esse Dei, nunc aeternus, nunc qui originem habuit a mundi creatione: quia non ante exstitit lux, aut verbum, quam dum mundus creatus est. Atque hic sermo vocatur imago substantialis Dei, [pag. 258] quia externa fuit et visibilis quaedam facies ex tribus increatis elementis composita. Ad haec, genitus ex Deo fuisse dicitur non re ipsa, sed figurative : quia in eo Deus futurum hominem geniturivit, mulierem exspectans ex qua eum gigneret. Iam quia homo futurus erat, quoties in forma hominis apparuit sanctis patribus, dicitur coeleste fuisse corpus et divinum, futuri hominis personam hypostatice sustinens. Tandem dicitur ex patris substantia sic conceptus fuisse in utero virginis, ut ipsa verbi essentia transierit in carnem, nec duabus naturis distinctis Christus constet, sed caro eius non minus Deus sit ac deitas, quam sermo. Denique non censetur sermo carne vestitus, sed transformatus in carnem. Interim dicitur ex verbi semine et spiritus substantia promiscue genitus. Corpus autem eius non dicitur ex semine Abrahae simpliciter fuisse genitum, sed partim etiam conflatum ex tribus illis elementis, et illa substantiali Dei facie, quae ab initio visa fuit sanctis patribus. Anima eius partim ex humano, partim ex divino spiritu dicitur fuisse composita, donec per resurrectionem substantialiter innovatus fuit eius spiritus. Quin etiam tunc absorpta in deitatem fuisse dicitur eius caro, vel in Deum conversa esse, sicuti prius deitas in carnis naturam transierat. Quid spiritus Serveto. Spiritus dicitur lenis quaedam aura, quae ex verbo fabricato in mundi creatione prodiit, non quod propriam haberet ac distinctam hypostasin. Nunc enim dicitur idem fuisse cum verbo: nunc dicitur [pag. 259] umbra fuisse eius substantiae, quam perceptibilem fecit temporis successio. Discrimen vero eius a patre alibi notatur, quod alius sit ratione admixtae creaturae, quia non mera sit deitas, sed aliquid ex Dei essentia et creata virtute commixtum. Unde et Deus operari in nobis spiritum dicitur. A Christi autem ascensu dicitur exstitisse novus Deus, vel modus deitatis. Quid homo Serveto. Homo dicitur ad imaginem Dei creatus, quia non solum in anima sed etiam in corpore insitam Calvini opera. Vol. Vili.