6:641 RESPONSUM PASTORUM TIGURINAE ECCLESIAE. CLARISSIMO VIRO, D. IOANNI CALVINO, Genevensis Ecclesiae fideli Ministro, domino et fra'ri colendissimo suo, S. D. [pag. 337] 1) Legimus librum tuum, Calvine, frater in Domino venerabilis et dilecte, quem edidisti de de vitandis superstitionibus. Placuit is non mihi quidem soli, sed omnibus apud nos piis, non tam propter eruditionem excellentem, quam propter religionis puritatem, et confessionis verae fidei sinceritatem fortiter assertam. Laudamus pietatem et integritatem tuam, precamurque ut pro bono opere benedicat tibi Dominus. Interim non ignoramus tibi contradici a pluribus, obiicientibus te solum in hac esse sententia. Ergo, ne ignorent et nos illa tua approbare, et tecum sentire si quando recudetur a typographo libellus tuus, hunc nostrum ei coniungere poteris, quo idem tecum argumentum tractamus. Scripsimus eum in gratiam cuiusdam viri magni, pii et docti, qui nostrum expetebat iudicium. Vale. Tiguri, 30. Septemb. Anno 1549. Tuus H. Bullingerus.2) AN LICEAT HOMINI CHRISTIANO SIMULARE ASSENSUM IALSAE DOCTRINAE, ET SUPERSTITIONUM, QUAS TAMEN ANIMUS DAMNAT. [pag. 338] Quum solutio quaestionum omnium, quae christianam doctrinam et fidem et opera spectant, petenda sit e scripturis sanctis, maxime id facere convenit in hac quaestione, in qua vel urgens necessitas, vel misericordia praepostera in afflictos, magnam praebent occasionem excogitandi aut approbandi non pauca, quae repugnant divinis institutis, et tamen sub specie tum prudentiae, tum iustitiae, tum modestiae, tum pietatis. Praemmiuit autem Deus in scripturis sanctis per 1) De hoc numero et sequentibus vide prolegomena. 2) Typographus hic subiunxit (1550): Matth. 10. Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego illum coram Patre meo qui in coelis est. Calvini opera. Vol VL