8:640 formidinis speciem Abrahae et Davidi tribuit, qunrn mortui sunt. Et tamen pagina 235, eos qui ante Christi mortem mortui sunt detrusos ad infernum suisse docens, quasi oblivioni a Deo traditi forent, paucos excipere se addit, quos futuri Christi spes fovebat. Sed quinam sunt illi pauci, inter quos ne extremum quidem angulum Abrahae et Davidi relinquit? Denique generaliter ita loquitur, praedam daemonis fuisse pias animas, quibus tandem liberator apparuit Christus. Caeterum quid post mortem adepti fuerint, non disputo: quia mihi sufficit privari eos spirituali gratia quamdiu vixerunt. Aperta autem sunt Serveti verba pagina 460, quod in nullo patriarcharum vel prophetarum requievit spiritus Christi: nemo ante adventum eius donatus fuit spiritu regenerationis sancto. Si quis roget undenam didicerint prophetae quae prodita sunt eorum oraculis: respondet Petrus, Christi spiritu fuisse illis revelata (1. Petr. 1,12). Sed de ipsa voce litem movere supervacuum est: quia ut centies crepet spiritus Serveti, quicunque non regeniti sunt vivifico spiritu, eos in aeternum interitum damnari constat. Unde autem vivificus spiritus, nisi ab ipsa vita? Nunc Iudaeis aliquam salutem tribuat Servetus iudicii finalis [pag. 257] intuitu, sicuti et ethnicis tribuit pagina 193. Quia tamen nobis nulla a Deo, nisi per regenerationis spiritum promittitur salus, iure notata fuit a me Serveti impietas, a quo spiritum illum patribus ereptum esse doceo. Superest caput unum de imaginaria resurrectione: in quo tacite se Libertinum fatetur, quum sibi a me fieri iniuriam dissimulet. Nec certe dubium est in flexuosis eius ambagibus aliquid occulti veneni subesse. Capite autem quarto libri de Fide et iustitia, non modo oblique insinuat errorem suum, sed palam libertinizat. Caeterum ne spinosae Serveti argutiae rudiores quosdam, et sacrarum rerum minus peritos, ut sparsim hactenus fuerunt agitatae, perplexos teneant, facturus mihi operae pretium videor, si breve earum compendium ex confusa farragine collectum ante oculos ponam. Qualis sit Deus Serveto. Deum sibi fingit, qui in mundi creatione verbum et spiritum proferre coepit, ac tunc personam induit, visibilem se faciens in tribus elementis increatis. Interim tamen deitatem suam ita creaturis omnibus fecit communem, ut sit lapis in lapide, lignum in ligno. Tandem vero post Christum manifestatum in tres essentias divisus sit, maneat tamen unus Deus: quia haec dispensatio nihil in eo mutat.