6:640 earum actionum societate abstineas, quae idololatriae professionem continent. Quum autem sponte accedis, quum sponte interes, societatem te coire dico, si non plenam, at simulatam. Ipsa, inquam, circumstantia te convictum tenet, ut frustra te a pollutione immunem esse iactes. Quod si clarius definiri postulat, quaenam sit illa confessio et qualis, quam ab homine christiano exigimus, ego vero quod in scripto meo posui, iterum confirmo: magisterio spiritus id discendum esse magis, quam certis regulis posse tradi. Nemo certe mutus in professione suae fidei esse debet. Quo autem cuique amplior fidei mensura data est, eo luculentior sit eius confessio oportet. Sed maximam partem gubernat temporum ratio, et oblatae oportunitates. Quare ad spiritum prudentiae et iudicii semper confugiendum. Porro in tota superiori disputatione, quam edere [pag. 135] confessionem debeat homo christianus, non disserui: sed cavenda vitia ostendi, quae verae confessioni repugnant Faxit Dominus, ut non tam in captandis subterfugiis, quam in voluntate eius investiganda, ingeniosi esse velimus. Ego, qui tam rigidus esse videor, nunquam sine acerbissimo doloris sensu de fratribus cogito, qui se durius a me tractari conqueruntur: sed mihi ignoscant, si Christi iugum ne tantillum quidem laxare audeo. Vale frater et amice dilectissime. Genevae, 14. Calend. Iulii. 1546.l) 1) Quod Gallus (1551) male interpretatus est: ce 14. de Iuillet.