50:64 sentia vere palamque fruamur. Nihil ergo nobis decedit ex corruptione externi hominis. Observa hic, quod iam semel dictum est, veram fidem non contemptum modo, sed etiam desiderium mortis gignere. Itaque e converso infidelitatis signum esse, quum mortis horror supra spei gaudium et consolationem in nobis dominatur. Expetunt autem mortem fideles, non ut importuno voto diem Domini antevertant: sponte enim pedem fixum tenent in terrena statione, quamdiu Domino libuerit. Malunt enim in Christi gloriam vivere quam sibi mori, et in propriam utilitatem. Nam desiderium, de quo loquitur Paulus, fidei est. Ergo a Dei voluntate minime dissidet. Colligere etiam licet ex istis Pauli verbis, animas a corporibus solutas apud Deum vivere. Nam si a corpore absentes Deum habent praesentem, cum eo certe vivunt. Hic quaeritur a nonnullis, qui factum sit igitur ut sancti patres tantopere mortem exhorruerint : sicuti David, Ezechias, et tota ecclesia israelitica. Quod patet ex psalmo sexto, Iesaiae 38, 3, Psalmo 115, 17. Scio quid responderi soleat: mortem illis tanto horrori ideo fuisse quod obscura adhuc erat futurae vitae revelatio, ac proinde consolatio tenuis. Ego autem fateor id quidem esse aliquid, sed non totum. Neque enim semper trepidarunt ad mortis nuntium sancti patres veteris ecclesiae: quin potius alacriter mortem amplexi sunt ac laetis animis. Abraham enim satur dierum migravit absque moerore: Isaac non legitur mortem refugisse: Iacob inter ultimos spiritus testatur se exspectare salutem Domini: David ipse quoque placide absque lamentis moritur: similiter Ezechias. Quod ergo David semel et Ezechias mortem flebiliter deprecati sunt, ratio erat, quod puniebantur a Domino ob certa peccata: ideoque in morte sentiebant iram Domini. Haec illis erat causa perturbationis, quam sentire hodie quoque possent fideles sub Christi regno. Desiderium autem, de quo loquitur Paulus, affectus est mentis bene compositae. 9. Qua propter contendimus, sive domi agentes^ sive foris peregrinantes, ut Uli placeamus. 10. Omnes enim nos manifestari oportet coram tribunali Christi: ut reportet unusquisque quae per corpus facta fuerint: prout fecerit, sive bonum, sive malum, ll. Scientes igitur terrorem illum Dominis suademus hominibus, Deo autem manifesti sumus. Confido autem nos et in conscientiis vestris manifestos esse. 12. Non enim nosmetipsos iterum commendamus vobis: sed occasionem vobis damus gloriandi de nobis, ut aliquid habeatis adversus eos, qui in facie gloriantur, et non in corde. 9. Quapropter ete. Postquam disseruit quam magnanimos deceat esse Christianos in perferendis 64