49:64 homini difficilius persuadetur quam ut sibi omnia derogans accepta Deo referat: quamquam huius novae demonstrationis data opera fit mentio, ut oculos ad spectandum aperiant Iudaei. In hoc tempore. Quod omnium temporum perpetuum fuit, refert ad diem exhibiti Christi1): neque immerito. Quod enim sub involucris olim obscure cognitum fuerat, palam manifestavit Deus in filio suo. Ita Christi adventus tempus fuit beneplaciti et dies salutis. Omnibus quidem saeculis iustitiae suae testimonium aliquod reddidit Deus: sed ubi sol iustitiae illuxit, longe clarior apparuit. Notanda igitur est veteris et novi testamenti comparatio : quia tunc demum revelata fuit liquido Dei iustitia, quando exhibitus fuit Christus. Ut sit ipse iustus. Definitio est illius iustitiae, quam dato Christo ostensam fuisse dixit : sicuti primo capite docuerat patefieri in evangelio. Duobus autem membris eam constare affirmat. Prius est, Deum esse iustum, non quidem ut unum ex multis: sed qui solus in se omnem iustitiae plenitudinem contineat. Neque enim integra et solida laus, qualis debetur, ei aliter tribuitur, quam dum solus obtinet iusti nomen et honorem, toto humano genere iniustitiae damnato. Alterum deinde membrum statuit in iustitiae communicatione, dum scilicet suas divitias Deus apud se minime tenet suppressas, sed in homines effundit. Ergo in nobis relucet Dei iustitia, quatenus nos fide Christi iustificat. Frustra enim datus in iustitiam Christus foret, nisi fruitio ex fide accederet. Unde sequitur, omnes in se iniustos esse ac perditos donec e coelo oblatum fuerit remedium2). 27. Ubi ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? operum? Nequaquam: sed per legem fidei. 28. Constituimus ergo, fide iustificari hominem sine operibus legis. 21. Ubi ergo gloriatio3) ? Postquam satis superque firmis rationibus homines ab operum fiducia deiecit apostolus, iam eorum vanitati insultat. Necessarium vero erat hoc epiphonema: quoniam in hac *) Ante enim iustitiae huius revelatio in promissionibus et sacramentis exstabat. Tunc promissiones et sacramenta re ipsa suum complementum habuerunt, quia in ipso confirmantur demum ac stabiliuntur. 2) Nunquam ergo integrum ac solidum, ac quale debetur, testimonium redditur Dei iustitiae, nisi quum solam hanc esse dignam hoc honore agnoscimus et fatemur, universis hominibus iniustitiae damnatis. Unum enim Deum oportere iustum praedicari intelligit. Deinde iustitiae ac bonitatis amplitudo in hoc se profert quod in homines quoque eius communicationem effundit. Quicunque enim iusti sunt, non aliter iustificantur quam ex fide Christi: sunt enim alioqui omnes impii. Iustificantur ergo quia iusti censentur, etiam si non sunt, dum illis imputatur in iustitiam Christi obedientia. 3) Egregium , epiphonema, quo nostrae vanitati insultat apostolus, satis iam multis rationibus contusae ac prostratae.