44:64 iam sensum verborum. Sed videri absurdum posset, quod propheta oblivione dicit tecta fore scelera, quae tamen subinde et fere singulis momentis debuerant Iudaei secum reputare: quemadmodum dicit etiam Ezechiel (16, 61), Tunc recordaberis viarum tuarum, et erubesces: nempe ubi placatus fuerit Deus. Ezechiel fructum poenitentiae fore dicit, ut fideles pudore suffusi se ipsos damnent. Quare? nam reprobi quasi clausis oculis pergunt in suis sceleribus : et quemadmodum paulo ante dictum fuit, nesciunt pudorem : etiamsi Deus illis exprobret quae peccarunt, perfricta fronte contemnunt et respuunt omnem doctrinam : imo recalcitrant adversus stimulos. Quum ita sit, merito dicit Ezechiel pudorem esse verum poenitentiae fructum: quemadmodum etiam loquitur Paulus sexto ad Romanos capite (v. 21), In quibus nunc erubescitis : significat quum demersi essent in sua incredulitate, fuisse ita deditos suis flagitiis, ut nullum foetorem sentirent. Coeperunt igitur erubescere postquam illuminati sunt. Nunc videtur propheta rescindere fructum illum a poenitentia. Sed aliter intelligi debet quod dicit, nempe tunc puram fore ecclesiam ab ignominia: quoniam segregati erunt reprobi, hoc est, ablatae erunt omnes sordes ubi Deus collegerit sibi tantum reliquias: quoniam hoc modo, sicuti dictum fuit, separabitur triticum a palea. Non erubesces ergo in die illa a sceleribus: quia tollam e medio tui qui exsultant. Ostendit quam necessaria sit ista imminutio : quoniam pereundum esset omnibus, nisi Deus abscinderet putrida membra. Remedium ergo quamvis asperum sit et dolore plenum, tamen tolerabile videri debet: quoniam non posset aliter ecclesia servari: hoc est, corpus ipsum. Sed videtur hic rursus posse obiici, non ideo ecclesiam abstergi ab omni macula, quoniam tollantur reprobi. Dicit enim, Non erubesces a sceleribus quae in me peccastis ad verbum : hoc est, quibus transgressa es contra me. Alloquitur hic Deus fideles ipsos. Ergo non agitur de eorum sceleribus, quos Dominus abdicavit. Sed facilis solutio est. Quum enim dicit ecclesiam peccasse, respicit ad illam permixtionem, quae facit ut nullum sit discrimen inter triticum et paleam. Dicemus urbem esse impiam et sceleratam, ubi maior pars obruit bonos, sic ut non appareant. Si ergo inter decem millia hominum sunt vel trecenti vel pauciores, qui cupiant omnia melius habere: tamen in genere totus numerus sceleratus censebitur a maiori parte, quum alii latent quasi obruti et sepulti. Merito itaque et proprie Sophonias pronuntiat transgressos fuisse Iudaeos contra Deum, quia in promiscua multitudine non poterant discerni electi a reprobis. Sed iam promittit fore discrimen, ubi scilicet Deus abstulerit superbos, qui exsultabant in fallaci iactantia. Dicit enim Auferam e medio tui exsultantes superbia