20:64 serit et consuluerit tenes.2) Ergo sinas me uti hac divinitus oblata occasione ad veritatis defensionem. Agitur gloria Dei, salus totius civitatis, defensio veritatis, nostri etiam omnium: immo et omnium eorum qui testimonium dederunt meis thesibus existimatio. Ego vero non pro iis omnibus paratus sum non solum ex urbe, sed e vita excedere. Mecum roga Dominum Iesum, ut mihi adsit. Ego certe nolo amplius languere, et cedere carni ac sanguini. Vale, vir optime: et una Dei gloria tam tibi quam mihi sit proposita. Ex meis aedibus. 16. Iulii 63. 398L CALVINUS BULLINGERO. Succincte tradit nova quaedam ex Gallia, ubi evangelium indies magis propagatur. Colignaeus apologiam scripsit occasione necis Guisiani quam Turici germanice verti oporteret. (Exstat in Cod. Genev. 107a, fol. 267 et 108, fol. 151 in hoc tamen incipit a parte posteriore Ep. N. 3974 falso distincto textu. Sed et Simlerus separatam habet L 1. Bern. VI 1224 Versio anglica IV. 323. Ex quo ad te nuper scripsi nihil novi allatum est ex Gallia, nisi quod Deus per pueros serio ludere videtur. Dux Aurelianensis *) protervia Guisiani pueri offensus sagitta quam manu tenebat eum percussit. Ille statim ad matrem: mater ad Beginam, quae filium verbis leniter obiurgatum hortata est ut Guisiano ignosceret. Libere respondit, se non posse adduci ut unquam ferret eius conspectum, nec eum modo sibi esse odio, sed totam familiam quae regno exitialis fuit. Itaque coacta fuit mater eum ex aula abducere. Sed Parisiis vesanam populi temeritatem fovet atque accendit. Quotidie etiam novi motus exsurgunt. Nulla est prorsus curiae autoritas. Vulgus armatum impune iudicia omnia evertit. Haec iustissima est merces ut in latrocinii autores redundet licentia. Regina quantum potest nobis adversatur. Condensis tacet. Excusat Admiraldus quod domi malit exspectare occasionem, quam se proiicere in manifestum periculum. 2) Quoniam ipse et comes Rupis Focaldi 2) N. 3971. 3978. 3981 1) Postea Henricus UL 2) Languet Epp. II. 246 d. d. 29. lun.: Nuper sum exspatiatus ad Amiralium qui hinc abest triginta milliaribus.