2:64 [CO 2.64] tam mirifice vindicata fuit eius autoritas; quod lapis virga percussus flumen protinus eiecit; quod man e coelo ad eius precationem depluit: nonne hinc Deus ipsum coelitus commendabat tanquam indubium prophetam? Si quis obiiciat me sumere pro confessis quae controversia non careant, huius cavilli facilis est solutio. Nam quum haec omnia pro concione publicaverit Moses, quis fingendi locus fuit apud ipsos rerum gestarum oculatos testes? Scilicet prodiisset in medium, ac populum infidelitatis, contumaciae, ingratitudinis aliorumque scelerum coarguens, suam doctrinam sub ipsorum conspectu iactasset sancitam fuisse iis miraculis quae ipsi nunquam vidissent. [Inst 1.8.6.] Nam et hoc notatu dignum, quoties narrat de miraculis, simul odiose coniungi quae totum populum stimulare ad reclamandum poterant, si vel minima fuisset occasio. Unde apparet non aliter ut subscriberent fuisse adductos, nisi quia plus satis convicti erant sua experientia. Caeterum quoniam res erat illustrior quam ut profanis scriptoribus liberum esset negare edita fuisse a Mose miracula, calumniam illis suggessit pater mendacii, ea magicis artibus adscribens. Sed qua coniectura magum fuisse insimulant qui tantopere ab hac superstitione abhorret, ut lapidibus obruere iubeat qui tantum consuluerit magos et ariolos? Certe nemo impostor praestigiis ludit, qui non obstupefacere vulgi animos studeat, captandae famae causa. Quid autem Moses ? se et fratrem Aaronem nihil esse clamans, sed tantum exsequi quae Deus praescripsit, satis abstergit omnem sinistram notam. Iam si res ipsae considerentur, quaenam incantatio facere potuit ut man e coelo quotidie pluens ad populum alendum sufficeret? si quis plus iusta mensura repositum haberet, ex ipsa putredine disceret incredulitatem suam divinitus puniri? Adde quod multis seriis probationibus sic examinari passus est Deus servum suum, ut nunc obstrependo nihil proficiant improbi. Quoties enim superbe et petulanter nunc surrexit totus populus, nunc quidam inter se conspirando sanctum Dei servum evertere conati sunt, eorum furorem praestigiis eludere qui potuit? Et eventus palam docet, hoc modo sancitam in omnia saecula fuisse eius doctrinam. [Inst 1.8.7.] Ad haec quod tribui Iuda in persona patriarchae Iacob assignat principatum (Gen. 49, 10), quis neget spiritu prophetico factum esse, praesertim si rem ipsam, ut eventu comprobata fuit, cogitationi nostrae subiicimus? Finge Mosen primum esse vaticinii autorem: ex quo tamen scriptum hoc memoriae prodidit, praetereunt anni quadringenti quibus nulla est in tribu Iuda sceptri mentio. Post Saulem inauguratum videtur regia potestas in tribu Beniamin residere. Quum a Samuele ungitur David, quaenam eius transferendae ratio apparet? Quis regem sperasset ex plebeia hominis pecuarii domo