19:64 concedenda haec fuisse certis de causis, sed statim fore ut nobis conveniendi libertas concederetur. Interea dimissi sunt omnes collegae. P. Martyr autem intra tres dies cum honesto comitatu revertetur, aut Marchionissae Botelini ad vos intra quindecim, ut ferunt, dies profecturae committetur. Me vero et Galasium volunt ad aliquot dies permanere. 6) Recusavimus, sed censuerunt fratres ut extremum actum una cum ecclesiarum legatis7) exspectaremus. Quae nobis promittuntur haec sunt:8) Ut fratribus liceat designatis locis convenire ad quingentos. Nemini nostrorum a quoquo fiat vel publice vel privatim iniuria, utrinque prohibeantur rixae et convicia, sobriae et modestae conciones ab utraque parte habeantur, facessant papistarum, Lutheranorum, haereticorum et caetera eiusmodi nomina. Si haec impetrabuntur, quod omnino pollicentur nostri Oligarchae, praeclare nobiscum actum putabo. Sed idem plerisque non videtur, qui sicut sua impatientia graviter hactenus peccarunt, ita nisi nunc et templa et quidquid expetunt obtineant, non aliter quam rebus penitus perditis ac deploratis tumultuantur. Itaque multo magis anxius quam unquam antea, et quasi intra mortem et vitam dubius pendeo. Hoc unum me solatur, quod de nostrae caussae aequitate ita constat ut ne adversarii quidem ipsi aliud iam nobis quam vanum seditionis crimen obiiciant. Discedere invitis omnibus non possum. Itaque ad aliquot dies necessitate victus perstabo. Si illa obtinuerimus, novum erit capiendum consilium, quia nisi prorsus perditas velimus ecclesias, rationibus et autoritate cohibendus erit quorundam impetus, qua de re tempestive ad te scribam. Sin minus, statim viae me committam. Dominus autem videbit et requiret. Cur autem aliquid adhuc spei habeam, illud etiam in causa est quod nudius tertius Guisiani omnes serio discesserunt, omnibus 6) Languet ep. 149, d. d. 17. Oct. : Manent in aula sex ex ipsis (episcopis) qui cum nostris deiicerent de ineunda concordia et de componendis dissidiis. Delecti sunt antem ii qui nostris partibus maxime favent, ut Card. Castiiioneus, episcopi Valentinus et Trecacensis ex Melphitana familia. Aliorum nomina nondum scio. Hist. eccl. I. 665 : Th. de Beze voulant se retirer il luy fut respondu par la Royne mere quon avoit encores afaire de luy pour essayer si par autres moyens et conferences on pourroit pour le moins adoucir les troubles de la religion ce qui le contraignit de demeurer plus longtemps en France quil ne vouloit. 7) scil laids Lutetiae praesentibus. 8) Cf. N. 3578. Languet N. 153, d. d. 26. Oct.: Dictum est mihi in aula, Reginam et Navarrenum permittere ut a nostris conventus fiant, dummodo non plures quam ducenti conveniant et sine armis. Hoc tamen nondum est significatum publiee. Admodum severe iam hic exsequuntur edictum de usu armorum interdicto, quod puto ideo fieri ut populus facilius compescatur, si tumultuetur quando conventus publici ooncedentur.