8:639 639 REPUTATIO ERRORUM 640 coarguit. Attendant lectores, atque ex hoc quoque loco discant, in refellendis Serveti erroribus me parcum fuisse magis quam cupidum. Ecclesiam fingit ab annis mille ducentis et sexaginta fugatam a mundo fuisse, ut coelum illi exsilium fuerit. Nos certe e splendidis sedibus fuisse eiectam fatemur,l) sed ita ut electas a se reliquias admirabili gratia servaverit Dominus. Alioqui mentitus foret, qui semper aliquem sibi populum in terra fore promisit, quamdiu sol et luna in [pag. 255] coelo fulgebunt (Psalm. 72, 5). Scimus quid passim de aeterno Christi regno testentur prophetae. An eius sedem in coelis locant? Imo fore praedicunt, ut sceptrum eius e Sion procul Dominus ostendat, quo dominetur ab ortu usque ad occasum, et eius haereditas sit terrarum orbis. Nunc ergo populo eum privare qui nomen eius celebret, perinde est ac si abscissa eius parte, ipsum in coelo mutilum includere tentemus. Non enim frustra dicitur ecclesia eius complementum: nec ea quidem angelica vel coelestis, sed quam in hac mundi peregrinatione fovet, ac praesidio suo tuetur. Itaque vere et prudenter Augustinus: Nisi ecclesiae suae coniunctus sit Christus, non secum afferre quod illi a prophetis tribuitur. Scite etiam alibi colligit: Qui ecclesiam interiisse volunt, iam non esse eius membra. Neque est cur e paucitate coniiciat quispiam, ine quidquid potuerim in medium protulisse. Nam omne genus ineptiis scatent eius libri. Qualis obsecro, speculatio est: Quamvis non peccasset Adam, Christum tamen praedestinatum fuisse hominem, qui carne indutus mutatos homines secum in coelos duxisset? Quam speciosum commentum:2) Arborem scientiae boni et mali Christi fuisse figuram, cuius praecipiti desiderio sese Adam cum posteris in exitium demerserit? Nam hoc modo letalem fuisse Christi gustnm sequetur. Quid denique coloris habet, spirituale nunc affingere Christo corpus, quod coelum et terram sua plenitudine impleat? Sed ne praeter institutam libri rationem materia mihi crescat, plura exempla non persequar. Interea hoc tenebo, sic gratuitam hominis iustitiam perverti a Serveto, ut misere tandem concidat. De iniuria [p?g. 256] facta veteri populo, quod eum carnalem facions coelestibus beneficiis privavit, iam ante disserui: ut frustra nunc obiecto evanido probro evolare tentet. Rursus tamen aliquid breviter repetam. Fateor quidem instar equi desultorii ipsum huc et illuc sese vertere. Nam pagina 239, ubi de inferno disputat, et reprobos dicit post mortem non scire certo sintne damnandi, licet formident, eandem 1) Add. et qu'il n'a pas tenu aux hommes, que elle ne fust rasee par tout, 2) Quelle couleur y a il de resvasser.