6:639 DE VITANDIS SUPERSTITIONIBUS. Postremo, quid aliud est, corde dicere unum Deum adorandum: externo autem nutu idoli cultum simulare, quam in suum reatum conscientiae testimonio subscribere? Simulat autem certe idoli cultum, qui data opera convenit, ne abhorrere ab illo videatur. In comparatione quam adducit serpentis aenei, et similium impietatum, illi assentior: sed parum congruenter ad praesentem causam accommodat. Non exprimitur, quo loco fuerit serpens ille adoratus, neque id magnopere ad rem facit: verum sive in templo, sive alibi suffitum illi fecerint Israelitae, fallitur, qui putat prophetas aut piorum aliquos adfuisse, quum tanta abominatio perpetraretur. Urias, iussu Achab, 1) altare exstruxit in templo, ubi sacra Deo Samariae fierent (2 Reg. 16, l l ) : sed neminem ex fidelibus legimus eiusmodi sacris interfuisse. Neque vero credibile est. In excelsis vulgo adorabant: sed mihi non est dubium, quin omnes veri Dei cultores religiose a tali corruptela abstinuerint. In hoc totum est situm, ne dum [pag. 134] conventus solennes aguntur idololatriae, illuc te associes. Quamobrem supervacuae sunt istae querelae: Nusquam ergo orare iam licebit; quia nullus angulus ab idololatria purus. Neque enim sic pollutum esse locum dicimus, ubi suas superstitiones peragunt impii, ut ibi orare sit nefas. Neque enim ubivis orare prohibeo, modo ab omni 1) Sic libri nostri omnes tam latini quam gallim. Error igitur, tam in nomine quam in ipsa historia hic obvius, ipsius autoris esse videtur.