9:638
extendere,
quia
tametsi
Deus
sit
aeternus,
quum
tamen
ad
nos
descendit,
medius
esse
coepit
inter
Deum
et
nos.
Hac
ratione
vocatur
pater
unus
Deus,
quia
Christus
carne
circumdatus
sic
ecclesiae
praeest,
ut
Deum
habeat
caput,
quemadmodum
Paulus
docet
(1.
Cor.
l
l
,
3).
Hoc
etiam
modo
Deus
mediate
nos
per
manum
filii
sui
gubernat,
donec
perducti
simus
ad
solidam
gloriae
coniunctionem,
in
qua
filius
subiicietur
patri,
ut
sit
Deus
omnia
in
omnibus.
Secundum
hanc
dispensationem
oravit
Christus
ipse
in
terris,
et
nunc
ipso
advocato
freti
in
eius
nomine
patrem
oramus.
In
hac
doctrina
nihil
coactum,
vel
spinosum,
quia
non
prodit
Christus
ad
nos
nisi
mediator,
qui
a
Deo
exivit:
habet
tamen
Deum
in
se
manentem,
et
in
ipso
residet
omnis
plenitudo
deitatis,
ut
ad
Deum
nos
[pag.
15]
tandem
perducat,
dum
familiari
et
immediato,
ut
loquuntur,
deitatis
aspectu
quae
nunc
in
imagine
relucet,
solide
fruemur.
Clamet
nunc
Stancarus
nos
esse
Arrianos,
statim
evanescet
huius
calumniae
futilitas,
quando
fatemur
non
cadere
in
divinam
naturam
quod
tamen
personae
mediatoris
recte
aptatur.
Ubi
autem
in
una
Dei
essentia
tres
agnoscimus
distinctas
hypostases,
ut
Christi
respectu
unus
sit
Deus
eius
pater,
ipse
vero
sit
imago
Dei
invisibilis,
nihil
in
hac
doctrina
est
affine
Sabellii
errori.
Viderint
autem
quos
tantopere
oblectat
perpetua
distinctio,
ne
omnia
misceant
ac
confundant:
quia
deitatis
nomen
ubique
ad
patris
nomen
restringendo
mox
lacerant
in
partes,
ubi
filii
et
spiritus
commune
esse
volunt.
Porro
hallucinandi
causa
illis
est,
quod
nihil
observant
discriminis
inter
duas
notitiae
species,
ubi
indefinite
nobis
describitur
Dei
maiestas,
deinde
in
tribus
personis
se
patefacit.
Ac
usque
adeo
vera
est
ea
quam
asserimus
unitas,
ut
dum
seorsum
Deus
vocatur
Christus,
simul
comprehendatur
patris
deitas.
Nam
ubi
exclamat
Thomas:
[pag.
16]
Dominus
meus
et
Deus
meus
(Ioann.
20,
28),
mediatore
agnito
altius
transscendit.
Paulus
etiam
quum
pronunciat
Christum
esse
Deum
in
saecula
benedictum
(Rom.
9,
5),
non
secundam
vel
productam
divinitatem
imaginatur,
sed
quae
una
est
in
Christum
competere
intelligit.
Neque
tamen,
dum
sub
Dei
nomine
continentur
filius
et
spiritus,
obducitur
caligo,
quin
tres
personae
refulgeant,
et
sua
cuique
constet
proprietas.
Utinam
haec
qua
decet
modestia
et
sobrietate
secum
probe
reputent
fratres
polonici:
et
qui
nunc
commenti
novitate
tanquam
musto
inebriati
exsultant,
gustare
de
integro
non
graventur
doctrinam
bene
defaecatam
et
concoctam.
|