8:638 En quam scitus fuerit reprehensor, ut optanda illi fuerit censoria in me libertas. Quis tamen obstabat quominus, si quos errores in me deprehendisset, eorum catalogum conficeret suo arbitrio? Sesquimensem otiosus transegit in carcere: nunquam negata fuit librorum copia. Quam licentiose stilum in me exercuerit, illustre specimen lectoribus exhibui. Nunquam prae se tulit, aliud se carpendum habere. Tantum pro censura supplicem libellum composuit, in quo me postulabat ad capitis supplicium, meaque bona sibi adiudicari petebat: opimam scilicet praedam ex plumbeis thesaurisl) captans. Et tamen saepius me cxsecrabilem vocavit: quia criminalis, ut dicebat, essem accusator. At si mihi integrum errorum eius catalogum scribere propositum fuisset, duplicandus erat liber. Ex uberrima copia, duobus nunc exemplis ero contentus. Quod pag. 460 de triplici spiritus missione dicit, non attigi. In quo tamen non minus perniciose quam in ipsa spiritus essentia delirat. Prima illi missio est in umbra ante Christi adventum, quia spiritus instar aurae volitans super aquas, et non habens ubi integro requiesceret, reversus est, ac se in coelo [pag. 254] continuit.2) Nunc sanctos patres spiritus gratia se orbasse neget qui umbratilem quasi momento apparuisse fingens, in coeli adyta mox recludit. Corporalis fuit secundum ipsum missio3) secunda, quando corporaliter visi sunt aperiri coeli, et spiritus visibili forma descendere. Tertia quae spiritualis est atque interna missio non additur continuo post, ut sciamus Christum arcano modo intus semper gubernasse ecclesiam: sed ad renovationem nescio quam differtur, ubi abolitum fuerit regnum papae.4) Interius ergo spiritus regimen, quo vere testatus est Christus se - mysticum esse ecclesiae suae caput, penitus deletur a Serveto, ut instar Mahometi, cum nova et prius incognita revelatione, novi mundi instaurator surgat. Annon id est quidquid adeptus est gloriae Christus, ex quo ad patris dexteram consedit, exinanire? Neque enim, ut sibi privatim regnaret, in tantam conscendit altitudinem: sed ut spiritus sui gratiam diffunderet, quam in cordibus suis certo fidei sensu reconditam agnoscunt fideles, licet visibilis non appareat. Diuturnum5) quod fingit ecclesiae e terris exsilium, non attigi: in6) quo Deum palam mendacii 1) mes tresors de paille. 2) Add. iusqu'a la venue de I. C. 3) Hic et in seq. Gallus perperam: vision. 4) Hic inserit Gallas: Ainsi il n'est point question que I. C. depuis le temps des Apostres ait gouverne son Eglise, ne que le sainct Esprit ait faict sentir sa vertu aux coeurs des fideles. 5) Pour le second ie n'ay point touche ce qu'il dit etc. 6) Haec commatis pars abest a gallico.