6:634
quidnam
expediat:
nam
nec
Paulus
coram
sacerdotibus
primum,
deinde
coram
proconsule
disertis
verbis,
quid
de
religione
sentiat,
exponit:
neque
vero
supersedet,
quia
studeat
vitae
suae
parcere
(nam
ad
mortem
quasi
devoto
animo
ferebatur)
sed
quia
non
esse
utile
iudicat.
Christi
diversa
est
ratio.
Tacet
enim
de
multis
coram
Pilato,
quia
tribunal
illud
erat
non
agendae
causae,
sed
audiendae
damnationis.
Verum,
de
necessario
aliquo
religionis
capite
dum
rogamur,
illic
subticere
periculosum:
dicere
autem,
quo
te
impietatem
approbare
prae
te
feras,
prorsus
indignum
est
christiano
pectore.
Non
praescribo
nominatim,
quousque
progrediaris:
sed
duo
venire
tibi
in
mentem
volo:
te
illic
tanquam
Dei
manu
sisti,
ad
edendam
fidei
professionem:
deinde
sophisticen
illi
esse
exosam.
Nunc
videamus,
suffugium
illud
quorsum
spectet.
[pag.
123]
Quid
de
peccatorum
remissione
sentis
?
gratuitamne,
an
satisfactionibus
redimi?
Quod
sancta
credit
ecclesia.
Nam
si
veram
appelles,
exprimere
te
cogent,
de
qua
loquaris.
Quorsum
hoc
totum?
nisi
ut
illis
gratificeris.
Mea,
inquies,
nihil
interest,
modo
evadam.
Cupio
infestissimos
dimittere,
modo
ne
gladium
illis
nimis
aperta
confessione
porrigam.
Sed
quis
est
hic
ecclesiae
praetextus?
Nonne
ideo
evadis,
quia
te
in
ecclesiae
romanae
servitutem
reductum
esse
putant?
Quos
porro
theologos
intelligent,
nisi
suos;
hoc
est,
omnium
blasphemiarum
architectos?
Eorum
te
iudicio
submittis,
ut
paratus
sis
subscribere
omnibus
eorum
placitis,
quae
omni
impietate
referta
esse
constat.
Hoc
si
tibi
semel
permiseris,
cur
non,
eodem
iure,
fraenum
tibi
magis
laxes
subinde
ac
magis,
ut
illis
in
speciem
ad
quaevis
postulata
annuas?
Gratuitane
est
remissio
peccatorum,
an
satisfactione
constat?
Sane.
Intus
enim
tibi
canis,
Christum
satisfecisse.
Credis
purgatorium?
Quidni?
Christi
enim
sanguine
purgamur.
Hoc
posterius
tacitum
devorabis.
Audietur
interim
ex
ore
tuo
aperta
blasphemiae
simulatio.
Ubi
illa
promissio?
Dabitur
vobis
illa
hora,
quid
loquamini,
etc.
(Matth.
10,
19).
Audebimusne
eiusmodi
confessioni
inscribere
[pag.
124]
spiritum
sanctum
autorem?
Qualis
porro
erit
hic
Dei
martyr,
qui
impietati
palam
suffragabitur?
Summa
haec
sit:
omnes
obliquas
responsiones,
quibus
impiorum
furorem,
tanquam
veritatis
abnegatione,
placare
studemus,
alienas
Christianis
esse
censeo.
Nam
et
Deus
sophisticen,
ut
dixi,
abominatur:
nec
multum
interest,
quibus
verbis
eiures
fidei
professionem,
si
tibi
propositum
est
impiis
et
Christi
hostibus
significationem
consensus
dare.
|