9:633 633 BREVIS ADMONITIO IOANNIS CALvlNI AD FRATRES POLONOS. Tabulam nuper in Polonia editam, quae Christum et spiritum sanctum alios a patre deos facit, non sine acerbissimo moerore inspexi. Pridem me haec cura non abs re anxium tenuit, ne fratres minus in scriptura exercitatos abriperet Stancari importunitas, ut vitandae unius absurditatis causa, in aliam foediorem laberentur. Accidit ergo quod timui, ac tristi exemplo patefactum est quam noxia sit pestis contentio, ubi magis propositum est, adversarium vincere, quam bonam causam simpliciter tueri. Crassum Stancari delirium merito a fratribus polonicis repudiatum est. Sed dum sibi ab una diaboli astutia cavent, obrepsit alter impostor Blandrata Stancaro deterior: et hac occasione abusus est ad errorem non minus detestabilem spargendum. Ita scilicet ab initio versipellis fuit Satan, *) et nunc quodque varie se transformat, et [pag. 4] quasi confligat ipse secum, astute se insinuat, ut miseros illaqueet diversis erroribus. Stancari delirium iam a nobis solide ac dilucide refutatum fuit. Nunc fratres nostros, qui paucorum hominum astu decepti fuerunt, rogabo et hortabor, saltem ut composita mente ad meam admonitionem attendere non graventur. Quod si ad resipiscendum dociles fuerint, mihi, ut spero, non erit difficile efficere, ut ab impio commento, quod nimis leviter et inconsiderate amplexi sunt, abhorreant. Falsum principium est quod in tabula ponitur, scripturam semper distincte loqui de patre, filio et spiritu: quum ex locis compluribus liqueat, nunc comparative, nunc absque distinctione fieri Dei mentionem. Si obtineo duplicem esse loquendi modum, mox evanescet tota illa inanis speculatio, unum esse et verum Deum patrem Domini nostri. Fateor certe, ubi simul patris et filii fit mentio, distingui filium a patre: verum ne sibi placeat tabulae artifex, 2) distinctionem, ut inscite iactat, [pag. 5] peril) Satan a ioue finement son roulet. 2) ce renard qui a fait la table.