7:633 633 DEFORMANDAE RATIO. 634 proprie loquar, longe ab initio quod iactant distat eorum sacerdotium. Verum ut ad fontem perveniant: quoties tamen multis in locis interrupta fuit successio? Quam multis ecclesiis haereticos praefuisse, eorum historiae narrant? Tota fere Germania bis, ante nostram aetatem, a sede romana discessionem fecit: semel quum divortium facere cum uxoribus cogerentur presbyteri: iterum quum Gregorius septimus, Henrico quarto Imperatori infestus, Germanos fulminando vellet ab ipso divellere. Omittam recentiora exempla quae per se expendent sani lectores. Quis enim rerum mediocriter peritus ignorat, ut tres antipapae suis factionibus ecclesiam distraxerint? l) Ex duobus [pag. 140] saltem neuter fuit qui non plures ordinaverit episcopos: a quibus rursum creati presbyteri. Ubi continua successio? Verum his omissis, Ioannam papissam transsiliant oportet, si continuare suam ab apostolis seriem volent. Si excutiantur vetusti annales, multas reperiemus primarias sedes ab haereticis fuisse occupatas. Tot interruptiones dissimulando nihil proiiciunt. Ut ad propinquiora tempora redeam: donec Basiliense concilium probaverint non legitimum fuisse, semper obtinebo, neminem esse in toto clero papali non schismaticum. 2) Omnes enim ab Eugenio ducunt originem : quem synodus non modo abdicaverat papatu, sed cum sua universa secta haereseos damnaverat ac schismatis. Scio quid respondere soleant. Quod enim illis unicum restat asylum: fortiter synodi illius autoritatem repudiant. Sed quum habuerit quascunque ipsi legitimae synodi praescribunt notas, quanti valere debeat ista reiectio, pii lectores aestiment. Atque ut nihil horum esset, nego sub toto papatu unum esse vere episcopum: nisi forte titulo et insignibus in tantae rei probatione contenti simus. Non dico nunc, cuiusmodi sint insignia, quibus sibi reverentiam conciliant: norunt tamen pii omnes, profanas esse larvas, quarum aspectu obstupescerent apostoli, si viverent. Fingamus tamen, si veritas subesset, alioqui convenire, an tamen ex inani spectaculo3) episcopos iudicabimus? Nihil enim praeterea episcopale habent, nisi quod pauci suggestum interdum conscendunt: ut, una atque altera habita concione, velut defuncti toto anno aliud agant. Alios arcet inscitia: bona pars nescio quid sua dignitate inferius esse [pag. 141] putant, verba ad populum facere. Quanquam vix centesimus quisque reperie- 1) detraxerint Beza et Amst. 2) Add. selon leurs Canons: quiconque est ordonne par un schismatique ou heretique a son escient est coulpable d'un mesme crime. 3) posons le cas que ce seroyt enseigne bien convenable, devons nous pourtant estimer les Evesques par la seule monstre d'une mitre ou d'une crosse?