6:632 conabitur, ubi neque Deo canere permittitur, neque sinceram fidei professionem edere. At si vocatio adstrictum quempiam tenebit, decies mori satius fuerit, [pag. 119] quam ut stationem suam sponte deserat, hoc est, praesenti periculo non coactus. Quanquam ne periculum quidem semper excusat Sed illud praevenire voluntario discessu, nunquam concederem. Nihil dum tamen inde certi constitui poterit, nisi definiamus quale sit vocationis genus quod hominem christianum adstrictum teneat: tale esse pastoris officium extra controversiam est. Qui enim ecclesiae gubernatione sponte cedit, non alio loco habendus est, quam militiae desertor. Sed quoniam nulla est vocationis species tam libera, cui non anncvum sit vinculum aliquod : distinguere inter gradus convenit. Quanquam in omnibus tenenda est praecipue haec regula: Ubi in conditione mutanda nulla est religio, liberum esse discessum. Scio quid hic obiici soleat: nimiae esse timiditatis, fugam praecipere,*) antequam nobis molestiam facessant impii: et inhumanum esse, antequam ulla maior vis cogat, eos destitutos relinquere, quibus profuturus sis manendo, et bene agendi facultatem quasi proiicere. Sed ut vitium in timiditate esse confitear, nego tamen culpandum esse remedium. Qua responsione alterum etiam illud obiectum solvitur: prodesse enim fratribus quisque debet, sed pro facultate sibi data. Et [pag. 120] sic quisque adducere alios studeat ad Dominum, ut formandae ad Dei cultionem propriae vitae primam habeat curam. Hic singulis mature vivendum est, quantum ad excipiendas persequutiones roboris et constantiae habituri sint, si quando in arenam tracti fuerint. Non sunt quidem fingenda temere pericula, quae procul absunt, aut certe nondum imminent. Sed qui quotidiana saevitiae exempla vident exerceri adversus fideles, quibuscum similem habent causam, debent se ad perferendum, quidquid acciderit, in tempore comparare, ne inopinato oppri- 1) Sic legitur in libris antiquior ibus. Beza scripsit: praeripere, quod deinceps in i ecentionbus etiam occurnt. Versio gallica cum hoc consentit quum dicat, anticiper