8:631 631 REFUTATIO ERRORUM 632 extollens beata Tirgo ad foedus et promissiones respicit, sine quibus ut absconditus est Dei amor, ita nulla salutis cognitio percipitur. Ideo Simeon exhibitum Dei salutare canens ab eodem scopo minime deflectit. Denique hic primus est in fundamento fidei nostrae lapis, foedus quod olim cum patribus Deus pepigerat, nunc in Christo ratum esse et completum. Ergo Servetus fidem Christi a promissionibus discerpens, non minus atrocem Christo facit iniuriam, quam qui suis vestibus nudatum flagellarunt. Dicit Servetus, Chananaeam mulierem, vel alios quoslibet, solo Christi aspectu propter miracula illi credentes fuisse iustificatos, etiam si de promissionibus nihil unquam audissent, quia se Christus factis declarabat esse Dei filium: quod credentes salvabat, etiam si essent Scythae nullam promissionem habentes. Verum Servetus longe [pag. 243] alium Christum pingit, quam qui nobis a propheta Iesaia delineatus fuit cap. 53 (v. l l ) : Scientia sua (vel notitia sui: utrumque enim legi potest) iustificabit multos, ipse iustus meus. Doctorem certe illic Deus nobis praeficit suum filium, ut nos iustificet. Videtur tandem huc descendere Servetus, quum evangelio credere dicit, qui vocem hanc recipiunt: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Sed quomodo inter se convenient ista duo, sufficere nudum virtutis aspectum in miraculis, et requiri vocem loquentis? Fidem Scythis omnis doctrinae ignaris et expertibus, cum Christi discipulis communem esse? Et tamen duo ista placita Servetus simul contexit. *) Caeterum ut de repugnantia tam deformi sileam, plus satis absurdum est eius commentum, quod vox ista patris nihil nobis promittit, sed tantum declarat quid sibi placeat. Iterum Christum vero suo ornatu spoliat hic carnifex, quasi virtute omni et divitiis vacuus ad nos prodiret. Nec vero aliunde quam ex loco praesenti refutatio petenda est. Iubet pater audiri filium. Nonne ita et docendi partes ei iniungit, et nos ad docilitatem instituit, quae genuina est ad fidem praeparatio? Nunc videndum an Christus nobis creatus a patre doctor obmutuerit, an vero ita loquutus sit, ut nihil promitteret. Imo hac de causa Paulus evangelium appellat verbum fidei, quia in eo nobis ad vivum Christi gratia exprimitur. Et certe omnibus formidabilis Christi maiestas in miraculis fuisset, nisi sensissent Deum patrem illo mediatore sibi esse propitium. Unde autem concipi haec persuasio potuit nisi ex verbo? Nec est quod obstrepat Servetus, iustificatos fuisse Ninivitas, quia [pag. 244] Deo crediderint nihil promittenti, sed potius exitium minanti. Atqui si fatetur missum illis fuisse Ionam, 1) voyla comme S. accouple les lions avec les boeufs.