8:630 missionem revocat, sine qua nihil omnino est fides. Sicuti etiam 4. ad Romanos cap. (v. 14) satis aperte testatur [pag. 241] his verbis: Si ex lege est haereditas, exinanita est fides et abolita promissio. Si operum meritis nitatur salus nostra, Paulus admonet non modo nihil fore certum, vel stabile, sed totam eius fidem prorsus concidere. Unde hoc probat? Quia scilicet abolita sit promissio. Videant Serveti discipuli quomodo suum magistrum Paulo concilient. Nam illo autore, promissione collapsa, manet tamen firma et recta fides: imo non exspectat dum ullum amoris sui signum ostendat Dominus, sed posthabita eius voluntate satis habet confuse loquentem audire. Hic vero simul ac labascit promissio, fidem evanescere docet. Itaque 1. ad Ephes. cap. (v. 13) adoptionis spiritum, quo filii Dei efficimur, promissioni alligat, hoc epitheto ipsum insigniens, quod sit promissionis spiritus. Iam quum fides fructus sit spiritus, eius naturae repugnare palam est quod Servetus inducit dissidium. Eadem ratione 4. ad Galatas capite (v. 28) dicit nos promissionis esse filios secundum Isaac. Ubi nunc erit haereditas Serveti, quum sola promissio nobis ianuam aperiat regni coelorum? Similiter 2. ad Ephesios capite (v. 12), spem nonnisi a promissione manare ostendit, ideoque extraneos esse a foedere Domini, qui in eius promissionem non recumbunt. Eodem modo ut nobis constet spes aeternae vitae, 2. ad Timotheum 4. nos in promissione continet. *) Primo etiam cap. ad Titum (v. 2), non simpliciter repositam nobis in coelo salutem esse dicit: sed ut sciamus ad nos pertinere, simul addit ab .eo esse promissam qui mentiri nequit. Atqui Servetus Epist. 10. me accusat quod pertinaciter defendens, neminem sine promissione iustificari posse, Christi fidem callide [pag. 242] dissimulem. Quid hoc rei est? An apparuit mundo Christus, ut Dei promissiones exstingueret? Mihi vero longe potior est apostoli autoritas, qui Romanorum 15 (v. 8) ministrum circumcisionis esse dicit ad promissiones implendas quae patribus datae fuerant. Illustrior etiam exstat sententia 2. ad Corinthios primo (v. 20), quod omnes Dei promissiones in Christo ipso sunt Etiam et Amen. Paulus, ut nobis thesauros gratiae Dei per Christum allatos explicet, totam eius virtutem totumque officium Dei promissionibus individuo nexu copulat. Denique totam Christi fidem aedificat in promissionibus sine quarum neglectu, secundum Servetum, Christo non rite creditur. Atqui Paulo concinunt omnes sanctorum voces. Hanc Zacharias causam oblatae in Christo salutis assignat, quia loquutus fuerat Deus ad patres. Dei misericordiam 1) Fortasse respicit ad 1. Tim. 4, 8. 40*