7:630 qui baptizati fuerint, ut pleni Christiani inveniantur: quoniam Christianos esse negat, nisi qui oleo episcopali inuncti fuerint. Hoc esse ecclesiae decretum, pro confesso sumunt mediatores, [pag. 135] Quid ergo et apostolis et martyribus universis fiet, qui nunquam oleati% fuerunt? Imo quid nobis fiet, si alium quam ipsi habuerint, christianismum appetimus? Neque enim tam in illos contumeliosum est, quam nobis exitiale hoc dogma, quod nos ab eorum societate avellit. Aliam quoque diabolicam sententiam, quam evomit concilium, nominatim confirmant mediatores: tametsi paulo verecundius loquuntur. Sed quid refert, quum in eundem utrique finem spectent? Haec summa est: nos in baptismo regenerari ad vitam : confirmatione ad pugnam instrui. Hoc autem quid aliud est, quam spoliare baptismum dimidia virtutis suae parte? Nam si illic induimus Christum, si in similitudinem mortis eius inserimur, ut carni mundoque mortui resurgamus in vitae novitatem, quae perpetuo duret: quis non videt mediatores ad commentitiam suam unctionem *) transferre, quod sub baptismo continebatur? Nostrum ergo est, vitam potius nostram centies opponere, quam ut baptismum nostrum ita lacerari taciti ac dissimulantes sinamus. Sacramentum poenitentiae iam aliqua ex parte excussimus, de confessione disserendo. Tantum in praesentia hoc attingam, atrocem fieri iniuriam Deo, quum sacramenti nomen absolutioni, qualem necessariam esse fingunt, imponitur. Omitto quod ita perniciosus laqueus iniicitur conscientiis, quum ad obtinendam peccatorum remissionem confitendi praescribitur necessitas. Hoc iam alibi dictum est. Sed quod hominis cum Deo reconciliationem obsignari absolutionis caeremonia volunt, hoc nimis arroganter T^pag. 136] ab hominibus fieri dico. Unde enim tanta licentia, ut signum fabricent suo arbitratu, quod mox pignus sanciendae salutis esse iubeant? Deus peccatorum remissionem nobis promittit: de caeremonia, nullum verbum. Isti ad sacerdotem nos ablegant, qui manus agitatione nobis testetur peccata esse remissa. Quasi penes eos sit, mortis Christi virtutem suis placitis affigere. Ergo quanti aestimamus peccatorum remissionem, tam serio contendere nos decet, ne a ritu humanitus invento suspendatur eius fides. Unctionem, quam sanandis aegrotis adhibuerunt apostoli, sicut fatemur fuisse sacramentum, ita negamus ad nos pertinere: quia pro ratione gratiae cui serviebat temporale fuit. Donum sa- 1) leur huile empreinte au pressok de leur imagination. 40*