6:630 superstitionis, quo minuatur, aut violetur Dei cultus. Et si faciat, non posse excusari. [pag. 114] Porro quum in eo genere constituam missas, mortuorum exsequias, quales sunt in papatu, preces omnes solennes, ubi sancti mortui invocantur : qui me audiet, nunquam sibi permittet missam audire, aut aliis eiusmodi pollutionibus interesse: neque sibi blandietur, quasi hoc liceat. Quid si autem in commune bonum et multorum aedificationem magis expediat, quempiam modica, et quoad in se erit sobria simulatione multas utilitates redimere? Respondeo, nihil istorum esse, quod veram et necessariam cultus Dei professionem et religionis testimonium praeponderet. Deinde, non esse nostrum aestimare, quid futurum sit utilius: sed hoc tantum relinqui, ut agamus quod praescribit Dominus. Dei enim solius est gubernare eventus. Postremo, nullis circumstantiis illud mutari, quin debeamus nos spiritu et corpore servare Deo impollutos. Quid si grave et noxium offendiculum ex discessu oriatur? provocetur impiorum saevitia? infirmis labascendi detur occasio ? Respondeo, nobis hoc totum incertum esse. Nam Dominus ita moderari poterit, ut cedant omnia in contrarium. Et certe non tam inde quidquam mali timendum est, quam multum [pag. 115] boni sperandum. Quantacunque enim amentia excaecati sint impii, hoc ad vulnerandam eorum conscientiam non leve cauterium erit, videre qui patriam, cognationem, et quidquid hominibus dulce esse solet, relinquere malint, quam se idololatria polluere. Tanta animi magnitudo plus ad frangendam eorum contumaciam valebit, quam ad furorem inflammandum. Infirmis potius accedet confirmationis materia, quam ut titubare propterea aut vacillare debeant. Verum ut certo haec omnia pericula immineant, officium semper nostrum est, sequi absque controversia et ἀναντιῤῥήτως, quo Dominus vocat, eventus autem regendos illi commendare. Tantum sedulo precemur, ut in bonum eos finem dirigat. Quaeritur de iis qui miseros fratres pro Christi 40*