50:63 63 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II hoc modo: Bono animo sumus, quia scimus nos peregrinari a corpore etc. Nam haec cognitio nostrae tranquillitatis et fiduciae causa est. Ideo enim perpetua inquietudine aestuant infideles, aut contumaciter adversus Deum fremunt, quod putant se mox perituros: ac summum et ultimum punctum suae felicitatis locant in hac vita. Nos autem aequo animo vivimus et alacriter pergimus ad mortem, quia nobis melior spes est reposita. Peregrinamur a Domino. Tota scriptura clamat Deum nobis praesentem adesse: hic Paulus docet nos ab eo peregrinari. Quod in speciem contrarium est: sed diversus absentiae vel praesentiae modus nodum hunc facile solvit. Adest igitur universis hominibus, quia virtute ipsos sua sustinet: in illis habitat, quia per eum vivunt, moventur et sunt. Adest suis fidelibus maiore spiritus sui energia: vivit in ipsis, residet in medio eorum, adeoque intra ipsos. Sed interim absens est nobis: quia non exhibet se coram videndum, quia adhuc exsulamus ab eius regno, et beata immortalitate, qua fruuntur angeli qui cum eo sunt, adhuc caremus. Quamquam peregrinari hoc loco nonnisi ad cognitionem refertur: quemadmodum ex ratione mox addita patet. 7. Per fidem enim ambulamus. Wdoc hic verti a d s p e c t u m : propterea quod pauci intelligebant quid sibi vellet species. Reddit causam cur absimus nunc a Domino : quia scilicet nondum videmus eum facie ad faciem. Hic est modus absentiae, quod Deus a nobis non cernitur palam. Ideo autem non videtur, quia ambulamus per fidem. Fides porro ipsa merito adspectui opponitur: quia apprehendit, quae sunt ab hominum sensu abscondita, quia ad futura se extendit, quae nondum exstant. Talis enim est fidelium conditio, ut mortuis similes sint potius quam vivis, ut saepe videantur a Deo derelicti, ut mortis materiam intus Isemper inclusam habeant. Ergo necesse est eos sperare supra spem. Iam vero, quae sperantur, latent: ut habetur Rom. 8, 24, et fides est rerum non apparentium manifestatio. Non mirum ergo si dicat apostolus nos adspectu nondum potiri quamdiu per fidem ambulamus. Videmus enim, sed in speculo et aenigmate : hoc est, loco rei, in verbo acquiescimus. 8. Confidimus, inquam. Iterum repetit quod dixerat de fiducia piorum: tantum abesse ut frangantur crucis duritia et animum despondeant sub afflictionibus, ut inde reddantur animosiores. Extremum enim malorum mors. Atqui ad eam adspirant fideles, tanquam perfectae beatitudinis initium. Proinde copula in causalem resolvi potest hoc modo : Nihil evenire potest nobis quod fiduciam bonumque animum excutiat: quandoquidem interitus (quem tantopere alii horrent) nobis magno lucro est. Nihil enim melius quam migrare a corpore, ut perveniamus ad Dei contubernium, et illius prae-