44:63 63 IN SOPHONIAM 64 correctio vobis erit utilis ad vitae novitatem. Quia ergo non erit eadem vita quae prins, et gloria mea in vobis fulgebit, nulla erit ratio cur erubescatis. Sed illud esset durum, neque posset etiam aptari verbis prophetae. Dicit enim, Non erubesces amplius a sceleribus quibus transgressa es in me. Videmus ergo hoc non posse alio trahi quam ad remissionem peccatorum. Sed posterius membrum fefellit illos interpretes, quia addit propheta, Ego enim auferam e medio tui exsultantes. Caeterum consilium prophetae aliud fuit quam ipsi putarunt, quemadmodum iam attigi. Ostendit enim non esse cur lugeant aut deplorent Iudaei imminutionem ecclesiae, quia optima compensatio illis offertur, quod scilicet saltem in sua paucitate pure Deum colent. Nam quum adhuc integrum esset populi corpus, scimus fuisse quasi diluvium iniquitatis. Iam potuitne Israel tunc gloriari sua multitudine, quum omnes instar gigantum bellarent cum Deo? Nunc ubi paucos tantum Deus colligit aliis abdicatis, saltem pauci illi agnoscunt se mirabiliter servatos ut non exstingueretur religio in terra et Dei cultus. Nunc tenemus prophetae consilium. Sed conabor hoc iterum similitudine clarius reddere: Si in urbe aliqua sic grassetur licentia omnium scelerum, ut videri possit desperatus populus, ubi contigerit urbem ipsam vel suis opibus et pristino statu excidere, vel alio modo purgari non sine aliqua iactura, et ita induere novos mores, compensatio haec poterit bonis et piis dare animum, et lenire eorum dolorem, ut patienter ferant i non luxuriei civitas in eadem abundantia, in iisdem opibus et delitiis. Quare? Saltem qui restabunt efficient corpus aliquod populi sine probro et dedecore. Quum ex corpore humano tollitur corruptio, necesse est corpus ipsum debilitari: interdum etiam necesse est abscindere membrum unum, ut totum corpus salvum maneat. Haec quidem imminutio gravis est: sed quia non est alia ratio servandi corporis, remedium illud patienter ferendum est. Sic nunc loquitur propheta de urbe Ierusalem: Non erubesces, inquit, ob scelera quibus in me transgressa es. Quomodo? nempe quia separati erunt a profanis illis et crassis Dei contemptoribus. Quamdiu enim permixti erant boni et mali, erat commune omnium dedecus: tunc Ierusalem erat caverna latronum, erat quasi imago quaedam terrestris inferni, et omnes similiter contaminati erant ista infamia, quoniam non poterat distingui pars sincera, quum ubique regnaret illa colluvies. Nunc dicit propheta, Non pudebit te prioris infamiae. Quare? Deus enim segregabit paleam a tritico, et colliget triticum: eritis quasi in horreo Dei: manebit solus flos electus, erit tanta haec puritas, ut in vobis resplendeat gloria Domini. Ergo non pudebit vos dedecorum, quibus nunc foedati estis. Tenemus