40:63 63 PRAELECTIONES 64 divinitus: et id factum est visione. Nunc autem finem illum visionis clarius explicat. Hic notandum est, signa absque voce lusoria esse. Si tantum visio obiecta fuisset prophetae oculis, et nulla vox Dei sequuta esset, quis fructus? Ubi autem Deus visionem confirmavit suo sermone, hinc factum est ut propheta utiliter posset referre se vidisse Dei gloriam. Et hoc ad sacramenta etiam transferri potest, quia si tantum signa ante oculos nostros versentur, erunt quasi mortua spectra. Sermo igitur Dei quodammodo sacramenta vivificat, sicuti et de visionibus dictum fuit. Iam quod toties utitur Ezechiel hac loquendi forma, quod dicit se vocatum filium hominis, non dubito quin Deus voluerit antevertere, ne populus ipsum sperneret quasi unum ex vulgo. Tractus enim fuerat in exsilium non sine ignominia. Quum ergo in speciem nihil a vulgo hominum differret, potuit eius doctrina contemni et repudiari. Deus autem occupat, et per modum concessionis vocat ipsum hominis filium. Sed ex opposito significat non debere aestimari eius doctrinam ab externo habitu, sed potius a vocatione. Verum quidem est tunc sermonem fuisse magis prolixum, et videmus quantopere distet propheta noster a reliquis. Nam sermo eius spirat aliquid exoticum. Fieri enim non potuit quin contraherent multa linguae vitia quum essent in exsilio. Et propheta non fuit curiosus elegantiae et nitoris. Sicuti ergo iam ad sermonem vulgarem assueverat, ita loquutus est. Sed non dubito quin Deus voluerit consulto proponere ipsum quasi gregarium hominem, et contemptibilem externo adspectu: interea vero ipsum attollere supra cunctos mortales, quia dignatus fuerat ipsum dono prophetiae. Iam videndum est quomodo Deus ipsum comparet ad exsequendum suum munus. Mitto fe, inquit, ad filios Israel, gentem rebellem, immorigeram, vel gentem defectricem. Potuit hoc modo propheta refugere, primo quum videret sibi iniungi odiosam provinciam, sola difficultas potuit eum terrere. Sed accessit duplex tentatio, nempe quod videbat se descendere in certamen cum innumeris hostibus. Quotquot enim erant tunc Israelitae, eos provocabat quasi ad conflictum: haec fuit gravissima tentatio. Altera autem, quod videbat non tantum se aquam verberare, ut vulgari proverbio dicitur: sed poterat etiam apud se reputare hanc esse profanationem doctrinae coelestis, si loqueretur apud homines impios, et tantum in eum finem, ut magis ac magis eos exasperaret. Videmus ergo prophetam hic nullam habuisse materiam secundum carnis sensum, ut se accingeret ad implendas suas partes. Si voluit Deus uti eius opera, debuit spem aliquam fructus dare: vel saltem debuit tenere suspensum, ut incertus de eventu tentaret et omnia experiretur. Verum ubi primo difficultas haec proponitur, quod