31:63 -83 PSALMUS IV. 64 pietatis praeposteram confidentiam verae spei loco in nobis foveat. 7. Multi dicunt: Quis ostendet nobis bonum? attolle super nos lumen vultus tui Iehova. 8. Dedisti laetitiam in corde meo plusquam quo tempore frumentum eorum et vinum eorum multiplicata sunt. 7. (Multi dicunt) Quidam existimant Davidem hic conqueri de crudeli hostium suorum malitia, quod vitam suam cupide appeterent. Ego autem non dubito quin Davidem unicum votum quo ardebat variis desideriis comparet, quibus totus fere mundus huc illuc agitur. Nam quia principium hoc non tenent profani homines, solos demum omni ex parte esse beatos quibus propitius est Deus: deinde, peregrinandum esse in terra, ut spe et patientia contendant ad meliorem vitam, in caducis bonis subsistunt, itaque modo illis prospere sit secundum carnem, non magna Dei cura tanguntur. Quum ergo pecudum more hoc vel illud pro summa felicitate arripiant, merito se ab illis David separat, scopum sibi prorsus contrarium praefigens. Nec vero refello quod quibusdam placet: Davidem conqueri de suis gregalibus, qui quum impares essent ferendis aerumnis, prae taedio et aegritudine gemebant, quietem sibi optantes. Ego tamen latius extendere malo, ut David unico Dei favore contentus, se nihil respicere vel morari testetur quid alii cupiant. Haec autem comparatio non parum amplificat, dum fideles posthabitis bonis praesentibus in Deo acquiescunt, nec quidquam pluris faciunt quam illum sibi propitium sentire. Primum ergo significat David, desipere eos omnes qui sibi optantes laetam fortunam, non incipiunt a Dei gratia: ita enim fieri ut illos vagi errores circumagant. Deinde aliud vitium perstringit, quod crassi et terreni homines, carnis quieti et commodis addicti, in sola eorum fruitione subsidant. Unde etiam fit ut susque deque illis sit Deus, quasi eo non indigeant, dum suppetunt reliqua ex voto. Ipse vero contra, ut aliis omnibus bonis careat, paternum Dei amorem sibi instar omnium esse testatur. Haec igitur summa est: Tametsi cupide praesentibus deliciis vel commodis vulgo inhient homines, ego tamen perfectam felicitatem non alibi quam in Dei gratia statuo. Lumen vultus Dei accipit pro serena facie, sicuti rursum videtur obscura nobis et obnubila Dei facies, dum aliquod irae signum ostendit. Pulcra autem metaphora dicitur attolli hoc lumen, dum in cordibus nostris refulgens fiduciam et spem generat. Neque enim sufficeret a Deo nos amari, nisi ad nos perveniret amoris sensus: sed corda nostra spiritu suo irradians vero et solido gaudio nos exhilarat. Docet autem hic locus, quamvi affluat rerum omnium copia, miseros tamen esse quibus propositum