30:63 63 HOMILIA L. 64 ritatem, et iure divino permittitur. Tum enim Deus nobis veluti concedit nominis sui usum: modo in rebus permissis et licitis cum reverentia illud usurpemus. Porro iurisiurandi formula hic est summopere observanda, quum dicitur: Iehova vivit: quibus denotatur divinam maiestatem semper esse salvam tectam, licet hic omnia in terris misceantur. Ac sane quum mentiendi et fallendi homines sibi faciunt potestatem, accidit quod ita sperant se hominum iudicia effugituros, si crimen audacter infitientur: et ita fit ut temere et in vanum Dei nomen iurantes accipiant. Atqui iuramenta sunt remedium ad mendacia et fraudes cohibendas, ut statuant homines se, licet in his terris non possint ullius sceleris coargui et malitiae, tamen coram Deo iudice semel ipsis comparendum, cuius sisti omnes oportet iudicio. Vita itaque illa quae Deo tribuitur ipsius maiestati convenit. Neque enim vivit Deus ut speculetur tantum quae in mundo fiunt, neque ut in res creatas dominium obtineat: sed potius ut mundum iudicet a se creatum : eorumque quos elegit et adoptavit misereatur : ut ius suum cuique tribuat, et in flagitia animadvertat. Atque haec est vita quae Deo tribuitur, ut nempe totius mundi sit iudex: eius potentia cognoscatur, eius bonitas et sapientia magni, ut par est, fiat. Quare quum veteres olim istis iurandi formulis usi sunt: Iehova vivit, iis testati sunt se in unum aeternum iudicem respicere, et a solo illo dependere: et licet hominum iudicia possent effugere, nihilominus se Dei iudicio nequaquam posse subducere, neque manus ipsius evadere, quin rei suorum scelerum fiant. Ac sane si homines ista probe recordarentur, verisimile est illos longe in iuramentis modestiores esse futuros et temperatiores. Nam qui crebro Dei nomen usurpant, et temere in ore habent, belluis videntur simillimi et a Deo alienissimi: quum tamen quotiescunque iuramus ad Dei solium conscendere nos oporteat, nosque illi sistere, scientes non inultum fore iuramentum temere Dei nomen advocantiuin : quod ad divini verbi normam exigi necesse est. Nam sane si singuli sibi in mentem revocarent divini nominis maiestatem, turpissimum existimarent Dei nomen in ore hominum versari et instar pilae volvi, poenasque metuerent quas olim Deus ob sui contemptum est ab illis repetiturus : ac proinde a temerariis istiusmodi iuramentis horrore divini iudicii deterrerentur. Et hactenus de solenni illo Saulis iuramento, se nemini ac ne Ionathano quidem filio parciturum. Cuius sane temerarium fuit iusiurandum, quum deinceps ex opposito populum iurasse videamus, non casurum ullum ex capillis capitis Ionathani, et ita Saulis iuramentum revocatum fuisse contrario populi iuramento. Atque ita Deus fecit manifestam Saulis temeritatem, quem