23:63 63 COMMENTARIUS IN GENESIN. 64 fuerant die, excidisse : ideo Augustinus scribit, stetisse tantum per sex horas. Quod alii coniiciunt, dilatam fuisse in diem sabbathi tentationem a Satana, ut sanctum diem profanaret, nimis infirmum est. Et certe his documentis monentur pii omnes ut in dubiis speculationibus sibi parcius indulgeant. Ego ut de tempore quod asseram non habeo, ita ex Mosis narratione colligi posse arbitror, non diu retinuisse quam acceperant dignitatem, nam simul ac conditos fuisse dixit, nulla alterius rei facta mentione, transit ad defectionem. Si vel modico temporis spatio habitasset Adam cum uxore, non inanis certe fuisset Dei benedictio in propaganda sobole: sed Moses Dei beneficiis privatos fuisse significat, antequam uti consuescerent. Facile igitur Augustini exclamationi subscribo ; O miserum liberum arbitrium, quod adhuc incolume tam parum habuit firmitatis. Atque ut taceamus de brevitate temporis, illa Bernardi admonitio memoratu digna est: Quum tam horribile praecipitium in paradiso accidisse legamus, quid nos facturi sumus in sterquilinio? Simul memoria tenendum, quo praetextu in capitalem sibi ac posteris suis omnibus fraudem inducti fuerint. Plausibilis erat ista Satanae adulatio : Scietis bonum et malum: sed ideo maledictum erat illud scire, quia praeter Dei gratiam appetebatur. Quare nisi velimus sponte eosdem induere laqueos, discamus a solo Dei nutu, quem bonorum omnium agnoscimus autorem, omnino pendere. Et quoniam nos scriptura passim nuditatis inopiaeque nostrae admonet, et in Christo recuperandum pronunciat quod amisimus in Adam: exinanita omni nostri fiducia, nos Christo vacuos offeramus, ut suis nos divitiis impleat. 7. Et aperti sunt oculi. Velatos esse oportuit Hevae oculos, donec vir quoque deceptus foret: nunc ambo infausti consensus vinculo pariter constricti malum suum sentire incipiunt: quanquam nondum seria culpae suae notitia tanguntur. Pudet eos suae nuditatis: convicti tamen non se humiliant coram Deo, non metuunt eius iudicium ut deceret, imo tergiversari non desinunt. Est tamen hic aliquis profectus, quod quum nuper coelum instar gigantum impeterent, nunc ignominiae suae sensu confusi ad latebras fugiunt. Atque ista quidem oculorum apertio in primis hominibus, ad cernendam suam turpitudinem, clare demonstrat suo quoque iudicio fuisse damnatos. Nondum vocati sunt ad Dei tribunal, nullus est qui eos urgeat: quae sponte subit verecundia, annon certum culpae indicium est? Nihil igitur totius mundi proficiet facundia ad eos reatu liberandos, quibus sua conscientia ad fatendam culpam iudex fuit. Quin potius nos omnes aperire oculos decet, ut dedecore nostro confusi, demus gloriam Deo qualem meretur. Flexibilem Deus hominem creavit: tentari nou modo